Page images
PDF
EPUB

nibus, in pascuis, in lapidibus, et in alijs tantum etiam per circuitum ipsius Monasterij S. Benedicti triginta pasus; ubi nullus infra hunc Monasterij terminum audeat intrare; aut inde aliquod abstrahere, vel interficere, vel inde aliquem per violentiam abstrahere. Si vero aliquis hunc meum donum fregerit quicumque fecerit sit excommunicatus, et cum Juda proditore damnatus; insuper ad partem Regis terræ duo millia morauitinorum auri persolvat, et supradicto Monasterio duplatum reddat.

XXIII.

Donatio decimarum monasterio Fiteriensi a Michaele Tirasonensi Epo. in gratiam Sti. Raimundi: anno 1148.

Ex libro Tumbo monasterii de Fitero (fól. 387 vso. in scrin.), nostræ. R. Acad.

In honore Sanctæ Trinitatis et individue Unitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Michael Tyrasonensis Ecclesie indignus Episcopus, pro amore nominis Christi et pro remisione peccatorum meorum facio hoc donativum tibi Reymundo Venerabili et Religioso Viro, quondam Ecclesie nostre filio, nunc autem habitu et ordine in melius mutato Nescebarum Abbati tibi inquam, et successoribus tuis simul et fratribus inibi tecum Deo servientibus et omnibus in perpetuum servituris quia sapientia dicit. Ego diligentes me diligo certim procul dubio nobis et quod qui Deum diligit, ejusque termino non concluditur promeretur dilectionem nec evidentius quisquam Deum diligere comprobatur quam quis servos ejus honorat et diligit. Et quia hoc verum est ad te et eos qui tecum Deo serviunt diligendos, gemino trahimur affectu, speramus enim et per hoc nos posse obtinere rerum omnium potissimam gratiam Dei et e regione in presenti seculo, eritis nobis adjutores et socii tribulationum, ut quamdoque donante Deo sitis consolationum. Ea propter in grangiis monasterii tui que sunt in episcopatu meo, et in futurum Deo auxiliante religiosarum personarum devotione poterunt adquiri in illis videlicet que Patres prefati monasterii, aut propriis manibus, aut cum suis animalibus laboraverint et incoluerint, concedimus tibi decimas ab integro. Et quia contentio inter clericos pro hujusmodi decimis plerumque oboriri solet, ut de cetero nullus vobis molestiam sive calumniam quasi pro exigendis decimis inferre presumat cum unani

mi consilio, concorde voluntate omnium ecclesie nostre clericorum, in nomine Domini et in virtute Spiritus Sancti precipientes decernimus, et decernendo firmiter statuimus, hujus quoque donationis temerarium violatorem anathematis mucrone percutimus. Data Tyrasone octavo Idus Februarii Era MCLXXXVI. Sunt testes Vitalis Prior.-Arnaldus Sacerdos.-Johannes Sachrista.-Raymundus de Fita.

Donatio facta apud Conchillos, in qua Michael Episcopus in Tutela et Calataiub nominatur: anno 1148.

XXIV.

Ex Arch. Barcinon., Colect. Raimund. Bereng. lit. A. perg. núm. 211. (Bofarull vol. 4.° fol. 125.)

In Dei nomine et ejus gratia. Hec est carta donationis que ego Fortum Açenariç facio ad vos Acenar Garçeç et ad vestra mulier domna Oria: dono vobis in Consellos hereditate sub jussionis et gratia de illo Comite de Barcilona et princeps Aragonensium de illo mortuorum per nomine in Campulser ad VIII k (1), et III arsemenatura et aliud de via Tarazona in suso inter Samanes et Consellos, et sunt inter totas ad XVI k. II arsemenatura et una era intrata de villa et illo orto qui fuit de Mariem de Angil. Et hoc donativuum dono illum vobis ad fidelitate de illo Comite de Barcilona et de me et omnis nostra posteritate, ut abeatis illam libera et franca et salva vos et filiis vestris et omnis generacio vel posteritas vestra per secula cuncta. Facta carta era MCLXXXVI regnante Raimundus comite in Aragone et in Superarbi sive in Ripacorça in Caragoça et in Taraçona sive in Calataiube. Episcopus Michael in Taraçona et in Tudela sive in Calataiube. Testes Garcia Sangic de illos Faios: Guigelm Sanc de Torrellas: Martin Oxarra: don Lop de Caragoça: Gontçalbo Cornel: Pedro Medalla justicia et Enneco Loipe Nabarro.

[ocr errors]

(1) Forte significet kafilium.

XXV.

Donatio sarraceni exarici Ecclesiæ Tutelano, tempore Michaelis Epi. Tirason., a quodam recepto in Canonicum.

Ex arch. Tutelanæ Ecclessiæ.

In Dei nomine. Ego Rogerius de Bessim cum filio meo, Guillelmo eo quod Dns. Michael Tyrason. Epus. et Raymundus Prior, omnisque conventus Tutelane Eccle., prece et concesione Dmni. B. Tarraconensis Archiepiscopi reciperunt pro Canonico ejusdem loci, et cum voluntate et concesione aliorum filiorum filiarumque mearum dono et concedo Deo et Ecclesie Ste. Marie Tutelane et Clericis ibi Deo servientibus, unum meum Exericum, quem habebam in Fontellas, nomine Mahomet Garri, qui fuit cujusdam Zabalaza de Fontellas, cum omni hereditate sua culta et inculta, cum domibus et agris ad eamdem hereditatem pertinentibus, et cum omnibus quibusdam, que ad eumdem Asarihe, vel ad patrem suum pertinent vel pertinere devent, tam in illo termino de Fontellas, quam in illo de Mosquerola, vel ubicumque aliquid hereditatis habeat vel habere debeat, ut sit propria hereditas Ste. Marie in perpetuum. Et est fidejusor hujus supradicte hereditatis ad forum de Tutela, quod sit salva et libera ipsa hereditas Ste. Marie ab ómnibus hominibus, Petrus Nostan.

XXVI.

Donatio prædiorum apud Turiasonem in honorem Dominici Sepulchri, anno 1150.

Ea arch. illius Eccles., ap. Calat. ex transcripto Dni. Prioris Monterde.

In nomine Patris et filii et Sp. Sti.: amen.

Ego Fortunius Aznar et uxor mea Domna Taresa pro animabus nostris et parentum nostrorum donamus Deo et suo Sancto Sepulcro Ierosolimitano unam sernam, que est ante ecclesiam Sancti Fructuosi, et habet affron

taciones ab oriente viam publicam ab occidente çequiam de Mahallon. Similiter donamus Deo et suo Sancto Sepulcro unum solar in Tirasona, in alhara nova cerqua la adarve per casas ut habeat et possideat liberum et ingenuum per secula cuncta. Factum fuit hoc in palatio nostro in presentia Domne Tarese et filiorum nostrorum. Et fuerunt auditores et visores Domnus Petrus Aznarez frater noster et Petrus Martinus Majordomus. Sub Era MCLXXXVIIJ.

Regnante Ildefonso Rege in Aragonia et Barchilon et Provincia.

Marco Ferriz in Osca.

Blasco Romeu in Cesaraugusta.

Blasco Maza in Burgia.

Petrus Ortiz in Aranda.
Petrus Castellazol in Calataiub.

Sancius Enecones in Daroca.

Epc. Don Michael in Tarazona.

Michael Sacerdos scripsit et hoc sig+num fecit.

XXVII.

Transactio super vicum de Villamayor, in qua constat obitus Michaelis Tirason. Epi. Anno 1151.

Ex libro dicto Privilegia Verolens. monast. (fól. 82), hodie apud. scrinia nostræ Regalis Academiæ.

In Dei nomine et ejus Divina clementia Patris et Filij et Sp. Sti. Amen. Ego Gilibertus filius Vilemij Comitis, pro patris ac matris mee omniumque parentum meorum, et peccatorum meorum remissione, cum uxore mea Stephania et filiis ac filiabus meis, hereditario jure et insuper vendo per CCC. XL M.o (morabetinos) ajares totam illam medietatem Ville majoris heremi et populati, cum aquis et pascuis, cum intrantibus et exitibus et suis pertinentiis, Dompno Raymundo abbati de Berola, omnibusque fratribus ibi in perpetuum Deo servientibus, ut habeant illam liberam et inge

nuam.

Fidejusores hujus supradicte hereditatis de salvetate, a foro de terra,

Petrus de Oscha Gonçalvus ejusdem Ville mayoris. Testes et auditores hujus rei sunt, Dnus. Raimundus Necevensis abbas (1) et Garsias Enches nepos Regis, et Petrus Garsies de Bolbona, et Rodricus filius ejus, et Petrus de Sta. Cruce, et Furtun Sanz de Va. (forte de Vera) et Arnaldus de Airipis et Datobançones, et Sanctius Vital de Ambel. Facta carta Era M.CLXXXIX. Regnante Comite Barchinonensi in Barchinona et in Aragone. Bernardo Epo. in Cesaraugusta. Et in anno quo Michael Tirasonensis Epc. et Petrus Tarase migraverunt, et Comes intravit in Borgia. Mense Julio, nonas ejusdem mensis.

XXVIII.

Giraldus Primus Prior domus Dominici Sepulchri apud Calatajub omnia bona hactenus acquisita eidem tradit.

Si Sancte ac religiose pietatis studio.......

Ego Giraldus servus S. Sepulchri, et Prior in Hispania cum sociis meis confratribus S. Sepulchri edificavimus Ecclesiam in Calataiub, videlicet in suburbio civitatis ipsius sub honore et nomine predicti S. Sepulchri.

Et quoniam necesarium duximus in fraternitate et societate nostra honestos viros recepimus, ipsis itaque sicut fratribus et Concanonicis S. Sepulchri Ecclesiam predictam regendam et disponendam traddidimus, at videlicet secundum ordinem Conventus S. Sepulchri Domino Patriarchæ, et predicto Conventui, Nobis quoque et succesoribus nris. obedientes, in ea canonice vivant.

Statuimus etiam ut omnia bona, quæ in Calataiub, et universis terminis suis, et in Daroca, et suis, in rivo quoque de Aranda et Siarcho (2), et in Petrola, et etiam in Cesaraugusta, et in omnibus pertinentiis suis possidemus, et Dño propitio adipisci potuerimus, quecumque etiam in quibuslibet locis ipsi per se acquirere poterint, ad necessaria sua supplenda ipsi teneant et disponant.

De predictis autem bonis, et de universis laboribus suis, quartam partem Nobis et succesoribus nris., quatenus videlicet ad Dominicum Sepulchrum deportetur singulis annis, fideliter tribuant.

(1) Divus Raimundus de Fitero.

(2) Vicus dictus Jarque.

« PreviousContinue »