Page images
PDF
EPUB

Pervenit ad vatem iuvenis: resolutaque somno
Alligat aequorei brachia capta senis.
Ille sua faciem transformis adulterat arte:
Mox domitus vinclis in sua membra redit.
Oraque caerulea tollens rorantia barba,

Qua, dixit, repares arte, requiris, apes?
Obrue mactati corpus tellure iuvenci:
Quod petis a nobis, obrutus ille dabit.
Iussa facit pastor. Fervent examina putri
De bove: mille animas una necata dedit.
Poscit ovem fatum. Verbenas improba carpsit;
Quas pia Dis ruris ferre solebat anus.
Quid tuti superest, animam cum ponat in aris
Lanigerumque pecus, ruricolaeque boves?
Placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum,
Ne detur celeri victima tarda Deo.

Quod semel est triplici pro virgine caesa Dianae,
Nunc quoque pro nulla virgine cerva cadit.
Exta canum vidi Triviae libare Sapaeos:

Et quicunque tuas accolit, Haeme, nives.
Caeditur et rigido Custodi ruris asellus,
Hellespontiaco victima grata Deo.
Intactae fueratis aves, solatia ruris,

Assuetum silvis, innocuumque genus;

Quae facitis nidos, quae plumis ova fovetis,

Et facili dulces editis ore modos.

Sed nihil ista iuvant: quia linguae crimen habetis,

Dique putant mentes vos aperire suas.

40

45

50

55

60

Nec tamen id falsum. Nam, Dîs ut proxima quaeque, 65
Nunc penna veras, nunc datis ore notas.

Tuta diu volucrum proles, tum denique caesa est,
Iuveruntque Deos indicis exta sui.

19.

Ergo saepe suo coniux abducta marito
Vritur in calidis alba columba focis.
Nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser
Det iecur in lances, Inachi lauta, tuas.
Nocte Deae Nocti cristatus caeditur ales,
Quod tepidum vigili provocat ore diem.

FEBRVA.

70

FAS. II. 19.

FEBRVA Romani dixere piamina patres:
Nunc quoque dant verbo plurima signa fidem.
Pontifices ab Rege petunt et Flamine lanas,

Quîs veteri lingua Februa nomen erat.
Quaeque capit lictor domibus purgamina certis,
Torrida cum mica farra, vocantur idem.
Nomen idem ramo, qui, caesus ab arbore pura,
Casta sacerdotum tempora fronde tegit.
Ipse ego Flaminicam poscentem februa vidi:
Februa poscenti pinea virga data est.

5

ΙΟ

Denique quodcunque est, quo pectora nostra pientur,
Hoc apud intonsos nomen habebat avos.
Mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperci

Omne solum lustrant, idque piamen habent;

Aut quia placatis sunt tempora pura sepulchris, 15
Tunc cum ferales praeteriere dies.

Omne nefas, omnemque mali purgamina causam
Credebant nostri tollere posse senes.
Graecia principium moris fuit. Illa nocentes

Impia lustratos ponere facta putat.
Actoriden Peleus, ipsum quoque Pelea Phoci
Caede per Haemonias solvit Acastus aquas.
Vectam frenatis per inane draconibus Aegeus
Credulus immerita Phasida iuvit ope.

20

20.

Amphiaraides Naupactoo Acheloo,

Solve nefas, dixit. Solvit et ille nefas.
Ah nimium faciles, qui tristia crimina caedis
Fluminea tolli posse putetis aqua!

Sed tamen, antiqui ne nescius ordinis erres,

Primus, ut est, Iani mensis et ante fuit.
Qui sequitur Ianum, veteris fuit ultimus anni;
Tu quoque sacrorum, Termine, finis eras.
Primus enim Iani mensis quia ianua prima est;
Qui sacer est imis Manibus, imus erat.
Postmodo creduntur spatio distantia longo
Tempora bis quini continuasse Viri.

ES

FERALIA.

25

ვი

35

FAS. II. 533.

ST honor et tumulis. Animas placate paternas, Parvaque in exstinctas munera ferte pyras. Parva petunt Manes. Pietas pro divite grata est Munere. Non avidos Styx habet ima deos. Tegula porrectis satis est velata coronis, Et sparsae fruges, parcaque mica salis, Inque mero mollita Ceres, violaeque solutae, Haec habeat media testa relicta via.

Nec maiora veto: sed et his placabilis umbra est;
Adde preces positis et sua verba focis.

Hunc morem Aeneas, pietatis idoneus auctor,
Attulit in terras, iuste Latine, tuas.

Ille patris Genio sollemnia dona ferebat;
Hinc populi ritus edidicere pios.

5

[ocr errors]

At quondam, dum longa gerunt pugnacibus armis 15 Bella, Parentales deseruere dies.

Non impune fuit. Nam dicitur omine ab isto

Roma suburbanis incaluisse rogis.

Vix equidem credo: bustis exisse feruntur,
Et tacitae questi tempore noctis avi;
Perque vias urbis, Latiosque ululasse per agros

Deformes animas, vulgus inane, ferunt.
Post ea praeteriti tumulis redduntur honores,
Prodigiisque venit funeribusque modus.
Dum tamen haec fiunt, viduae cessate puellae :
Exspectet puros pinea taeda dies.

20

25

30

Nec tibi, quae cupidae matura videbere matri,
Comat virgineas hasta recurva comas.
Conde tuas, Hymenaee, faces, et ab ignibus atris
Aufer. Habent alias maesta sepulcra faces.
Dî quoque templorum foribus celentur opertis,
Ture vacent arae, stentque sine igne foci.
Nunc animae tenues et corpora functa sepulcris
Errant: nunc posito pascitur umbra cibo.
Nec tamen haec ultra, quam tot de mense supersint 35
Luciferi, quot habent carmina nostra pedes.
Hanc, quia iusta ferunt, dixere Feralia lucem,
Vltima placandis Manibus illa dies.
Ecce anus in mediis residens annosa puellis
Sacra facit Tacitae: vix tamen ipsa tacet;
Et digitis tria tura tribus sub limine ponit,
Qua brevis occultum mus sibi fecit iter.
Tum cantata ligat cum fusco licia plumbo;
Et septem nigras versat in ore fabas;
Quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit ahena, 45
Obsutum maenae torret in igne caput:

40

Vina quoque instillat. Vini quodcumque relictum est, Aut ipsa, aut comites, plus tamen ipsa, bibit. Hostiles linguas inimicaque vinximus ora,

Dicit discedens, ebriaque exit anus.

[ocr errors]

21.

LEMVRIA.

FAS. I. 419.

INC ubi protulerit formosa ter Hesperus ora,
Ter dederint Phoebo sidera victa locum;

Ritus erit veteris, nocturna Lemuria, sacri;

Inferias tacitas Manibus illa dabunt.

Annus erat brevior; nec adhuc pia februa norant: 5
Nec tu dux mensum, Iane biformis, eras.
Iam tamen exstincto cineri sua dona ferebant:
Compositique nepos busta piabat avi.

Mensis erat Maius, maiorum nomina dictus,

Qui partem prisci nunc quoque moris habet. Nox ubi iam media est, somnoque silentia praebet, Et canis, et variae conticuistis aves; Ille memor veteris ritus timidusque Deorum,

Surgit: habent gemini vincula nulla pedes.
Signaque dat digitis medio cum pollice iunctis;
Occurat tacito ne levis umbra sibi.

Terque manus puras fontana perluit unda;
Vertitur, et nigras accipit ore fabas.

Aversusque iacit: sed dum iacit, Haec ego mitto;
His, inquit, redimo meque meosque fabis.

Hoc novies dicit, nec respicit. Vmbra putatur
Colligere, et nullo terga vidente sequi.

Rursus aquam tangit, Temesaeaque concrepat aera:
Et rogat, ut tectis exeat umbra suis.

Cum dixit novies, Manes exite paterni,

Respicit, et pure sacra peracta putat.

Dicta sit unde dies, quae nominis extet origo,

Me fugit. Ex aliquo est invenienda deo.

*

IO

15

20

25

« PreviousContinue »