non ut affectu, foventis in eo curas suas & spes, affingunt. Patere igitur (reverende Custos) hanc tibi ex istiusmodi floribus corollam necti; convivalem veró: nec aliter passuram Sydus illud oris tui auspicatissimum nisi (quâ est etiam amoenitate) remissiore radio cùm se reclinat, & in tantum de se demit. Neque sanè hoc scriptionis genere (modò partes suas satìs præstiterit) quid esse potuit otio Theologico accommodatius, quo nimirum res ipsa Theologica Poëticâ amoenitate delinita majestatem suam venustate commendat. Hoc demum quicquid est, amare tamen poteris; & voles, scio : magnum quid, non ut egregium, non ut te dignum denique, sed ut tuum: tuum summo jure; utpote quod è tua gleba, per tuum radium, in manum denique tuam evocatũ fuerit. Quod restat hujus libelli fatis, exorandus es igitur (vir spectatissime) ut quem sinu tam facili privatum excepisti, eum jam ore magis publico alloquentem te non asperneris. Stes illi in limine, non auspicium modò suum, sed & argumentum. Enimvero Epigramma sacrum tuus ille vultus vel est, vel quid sit docet; ubi nimirum amabili diluitur severum, & sanctum suavi demulcetur. Pronum me vides in negatam mihi provinciam ; laudum tuarum, intelligo: quas mihi cùm modestia tua abstulerit, reliquum mihi est necessariò ut sim brevis imò verò longus nimiúm; utpote cui argumentum istud abscissum fuerit, in quo unicè poteram, & sine tædio, prolixus esse. Vale, virorum ornatissime, neque dedigneris quòd colere audeam Genii tui serenitatem supplex tam tenuis, & (quoniam numen quoq; hoc de se non negat) amare etiam. Interim verò da veniam Musæ in tantum sibi non temperanti, quin in hanc saltem laudis tuæ partem, quæ tibi ex rebus sacris apud nos ornatis meritissima est, istiusmodi carmine involare ausa sit, qualicunque, Alve, alme custos Pierii gregis: Non ipse custos pulchrior invias Tu si sereno des oculo frui; Te dante, castos composuit sinus; Stat cinta dignâ fronde decens caput: Fámque ecce nobis amplior es modò Mole sui Genius laborat! Jam qui serenas it tibi per genas, Stat causa. Nempe hanc ipse Deus, Deus, Tuam refundit, obvidque It radio tibi se colenti. Ecce, ecce! sacro in limine, dum pio Multumque prono poplite amas humum, Altaria annuunt ab alto; Et refluis tibi plaudit alis Pulchro incalescens officio, puer Currit ibi roseus satelles. Et jure. Nam cùm fana tot inviis Tibi ipsa voti est ara sui rea. Ipse preces priùs audiisti! Venerabili viro Magistro Tournay, Tutori suo summè observando. Essis inauravit Cereri jam quarta capillos, M Vitis habet Bacchum quarta corona suæ, Nostra ex quo, primis plumæ vix alba pruinis, Hic nemus, bic soles, & cælum mitius illi: interea multùm tibi murmure nota est: Sed quoq; & ipsa Meus (de te) meus, improba, tutor quæ Sic tua, sic nullas Siren non mulceat aures, Sic tuus ille (precor) Tagus aut eat objice nullo, Ornatissimo viro Præceptori suo colendissimo, Magistro Brook. Mihi qui nunquam nomen non dulce fuisti Do tibi quod de te per secula longa queretur Hic tuus inveniet satis in quo sæviat unguis, Scilicet hæc mea sunt; hæc quæ mala scilicet: ô si Nec certè nihil est quâ quis sit origine. Fontes Hic quoque tam parvus (de me mea secula dicant) |