Page images
PDF
EPUB

quisquam amicus esse poterit ei, cui se putabit inimicum esse posse? Quin etiam necesse erit cupere et optare ut quam saepissime peccet amicus, quo pluris det sibi tamquam ansas ad reprehendendum: rursum autem recte factis commodisque 5 amicorum necesse erit angi dolere invidere. Qua re hoc 60 quidem praeceptum, cuiuscumque est, ad tollendam amicitiam valet: illud potius praecipiendum fuit, ut eam diligentiam adhiberemus in amicitiis comparandis, ut ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus. Quin 10 etiam si minus felices in diligendo fuissemus, ferendum id Scipio potius quam inimicitiarum tempus cogitandum putabat.

XVII. His igitur finibus utendum arbitror, ut, cum 61 emendati mores amicorum sint, tum sit inter eos omnium rerum 15 consiliorum voluntatum sine ulla exceptione communitas, ut etiam si qua fortuna acciderit ut minus iustae amicorum voluntates adiuvandae sint, in quibus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum de via sit, modo ne summa turpitudo sequatur; est enim quatenus amicitiae dari venia possit. 20 Nec vero neglegenda est fama, nec mediocre telum ad res gerendas existimare oportet benevolentiam civium, quam blanditiis et assentando colligere turpe est: virtus, quam sequitur caritas, minime repudianda est. Sed-saepe enim 62 redeo ad Scipionem, cuius omnis sermo erat de amicitia— 25 querebatur quod omnibus in rebus homines diligentiores essent: capras et ovis quot quisque haberet dicere posse, amicos quot haberet non posse dicere; et in illis quidem parandis adhibere curam, in amicis diligendis neglegentis esse nec habere quasi signa quaedam et notas, quibus eos, 30 qui ad amicitiam essent idonei, iudicarent. Sunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi, cuius generis est magna penuria; et iudicare difficile est sane nisi expertum, experiendum autem est in ipsa amicitia: ita praecurrit amicitia

Est igitur pru

63 iudicium tollitque experiendi potestatem. dentis sustinere ut cursum, sic impetum benevolentiae, quo utamur, quasi equis temptatis, sic amicitia ex aliqua parte periclitatis moribus amicorum. Quidam saepe in parva pecunia perspiciuntur quam sint leves; quidam autem, quos 5 parva movere non potuit, cognoscuntur in magna. Sin vero erunt aliqui reperti qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment, ubi eos inveniemus, qui honores magistratus imperia potestates opes amicitiae non anteponant, ut, cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera ius amicitiae, 10 non multo illa malint? Imbecilla enim est natura ad contemnendam potentiam: quam etiam si neglecta amicitia consecuti sint, obscuratum iri arbitrantur, quia non sine magna 64 causa sit neglecta amicitia. Itaque verae amicitiae difficillime reperiuntur in eis, qui in honoribus reque publica versantur. 15 Ubi enim istum invenias, qui honorem amici anteponat suo? Quid? haec ut omittam, quam graves, quam difficiles plerisque videntur calamitatum societates, ad quas non est facile inventu qui descendant. Quamquam Ennius recte :

Amicus certus in re incerta cernitur;

tamen haec duo levitatis et infirmitatis plerosque convincunt, aut si in bonis rebus contemnunt aut in malis deserunt. Qui igitur utraque in re gravem constantem stabilem se in amicitia praestiterit, hunc ex maxime raro genere hominum iudicare debemus et paene divino.

ΙΟ

20

25

65 XVIII. Firmamentum autem stabilitatis constantiaeque est eius quem in amicitia quaerimus fides. Nihil est enim stabile, quod infidum est. Simplicem praeterea et communem et consentientem, id est, qui rebus isdem moveatur, elegi par est; quae omnia pertinent ad fidelitatem. Neque 30 enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum, neque vero, qui non isdem rebus movetur naturaque consentit, aut fidus aut stabilis potest esse. Addendum eodem

est, ut ne criminibus aut inferendis delectetur aut credat oblatis, quae pertinent omnia ad eam, quam iam dudum tracto, constantiam. Ita fit verum illud, quod initio dixi, amicitiam nisi inter bonos esse non posse. Est enim boni viri, quem s eundem sapientem licet dicere, haec duo tenere in amicitia: primum, ne quid fictum sit neve simulatum; aperte enim vel odisse magis ingenui est quam fronte occultare sententiam : deinde non solum ab aliquo allatas criminationes repellere, sed ne ipsum quidem esse suspiciosum, semper aliquid ex10 istimantem ab amico esse violatum. Accedat huc suavitas 66 quaedam oportet sermonum atque morum, haudquaquam mediocre condimentum amicitiae. Tristitia autem et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comi15 tatem facilitatemque proclivior.

XIX. Exsistit autem hoc loco quaedam quaestio sub- 67 difficilis, num quando amici novi, digni amicitia, veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere solemus: indigna homine dubitatio; non enim debent esse amicitiarunr, 20 sicut aliarum rerum, satietates; veterrima quaeque, ut ea vina quae vetustatem ferunt, esse debent suavissima, verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit. Novitates 68 autem, si spem afferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus 25 fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae, vetustas tamen loco suo conservanda; maxima est enim vis vetustatis et consuetudinis. Ipso equo, cuius modo feci mentionem, si nulla res impediat, nemo est quin eo, quo consuevit, libentius utatur quam intractato et novo; nec vero 30 in hoc, quod est animal, sed in eis etiam, quae sunt inanima, consuetudo valet, cum locis ipsis delectemur, montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius commorati sumus.

Sed maximum est in amicitia superiorem parem esse 69

R. L.

4

5

inferiori. Saepe enim excellentiae quaedam sunt, qualis erat Scipionis in nostro, ut ita dicam, grege. Numquam se ille Philo, numquam Rupilio, numquam Mummio anteposuit, numquam inferioris ordinis amicis. Q. vero Maximum fratrem, egregium virum omnino, sibi nequaquam parem, quod is anteibat aetate, tamquam superiorem colebat suosque omnis 70 per se posse esse ampliores volebat. Quod faciendum imitandumque est omnibus, ut, si quam praestantiam virtutis ingeni fortunae consecuti sunt, impertiant ea suis communicentque cum proximis; ut, si parentibus nati sint humilibus, si pro- 10 pinquos habeant imbecilliore vel animo vel fortuna, eorum augeant opes eisque honori sint et dignitati: ut in fabulis, qui aliquamdiu propter ignorationem stirpis et generis in famulatu fuerunt, cum cogniti sunt et aut deorum aut regum filii inventi, retinent tamen caritatem in pastores, quos patres 15 multos annos esse duxerunt. Quod est multo profecto magis in veris patribus certisque faciendum. Fructus enim ingeni et virtutis omnisque praestantiae tum maximus capitur, cum in proximum quemque confertur.

71

XX. Ut igitur ei, qui sunt in amicitiae coniunctionisque 20 necessitudine superiores, exaequare se cum inferioribus debent, sic inferiores non dolere se a suis aut ingenio aut fortuna aut dignitate superari. Quorum plerique aut queruntur semper aliquid aut etiam exprobrant, eoque magis, si habere se putant quod officiose et amice et cum labore aliquo 25 suo factum queant dicere: adiosum sane genus hominum officia exprobrantium, quae aneminisse debet is, in quem 72 collata sunt, non commemorare qui contulit. Quam ob rem, ut ei, qui superiores sunt, submittere se debent in amicitia, sic quodam modo inferiores extollere. Sunt enim quidam, 30 qui molestas amicitias faciunt, cum ipsi se contemni putant: quod non fere contingit nisi eis, qui etiam contemnendos se arbitrantur, qui hac opinione non modo verbis, sed etiam

ΤΟ

opera levandi sunt. Tantum autem cuique tribuendum, 73 primum quantum ipse efficere possis, deinde etiam quantum ille, quem diligas atque adiuves, sustinere. Non enim neque tu possis, quamvis excellas, omnis tuos ad honores amplissi5 mos perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius Lucium non potuit. Quod si etiam possis quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen quid ille possit sustinere. Omnino amicitiae corroboratis iam con- 74 firmatisque et ingeniis et aetatibus iudicandae sunt, nec, si qui ineunte aetate venandi aut pilae studiosi fuerunt, eos habere necessarios, quos tum eodem studio praeditos dilexerunt. Isto enim modo nutrices et paedagogi iure vetustatis plurimum benevolentiae postulabunt. Qui neglegendi quidem non sunt, sed alio quodam modo aestimandi: 15 aliter amicitiae stabiles permanere non possunt. Disparis enim mores disparia studia secuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias, nec ob aliam causam ullam boni improbis, improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod tanta est inter eos, quanta maxima potest esse, morum studiorumque 20 distantia. Recte etiam praecipi potest in amicitiis, ne in- 75 temperata quaedam benevolentia, quod persaepe fit, impediat magnas utilitates amicorum. Nec enim, ut ad fabulas redeam, Troiam Neoptolemus capere potuisset, si Lycomeden, apud quem erat educatus, multis cum lacrimis iter suum impedi25 entem audire voluisset. Et saepe incidunt magnae res, ut discedendum sit ab amicis: quas qui impedire volt, quod desiderium non facile ferat, is et infirmus est mollisque natura et ob eam ipsam causam in amicitia parum iustus. Atque in 76 omni re considerandum est, et quid postules ab amico et quid 30 patiare a te impetrari.

XXI. Est etiam quaedam calamitas in amicitiis dimittendis non numquam necessaria: iam enim a sapientum familiaritatibus ad volgaris amicitias oratio nostra delabitur.

« PreviousContinue »