Page images
PDF
EPUB

nem valorem annuum non excedebant, pauci ex personis Prioratum, ac Canonicatus, et præbendas, Portiones, Cappellanias et allia Beneficia huiusmodi obtinentibus apud dictas Ecclesias residentiam faciebant personalem, quo fiebat, ut ipse Ecclesiæ circa Divinum cultum maximum paterentur detrimentum, et quamvis numerus Canonicatuum, et Præbendarum, Portionum, Cappellaniarum alliorumque Beneficiorum huiusmodi ad ipsarum Ecclesiarum decorem, et ornamentum institutus fuisset, illis tamen temporibus ob personarum Divinis obsequiis in Ecclesiis prædictis interesse debentium carentiam Ecclesiæ detrimentum, et Divinus Cultus huiusmodi diminutionem patiebantur, et scandalum in Populo suboriebatur, cum cerneretur Priorem, Canonicos, Portionarios, Cappellanos et allios Beneficiatos Ecclesiarum earum, Privilegiorum sibi concessorum obtentu, aut alias, fructus, redditus el proventus Prioratus, Canonicatuum et Præbendarum, Portionum, Cappellaniarum et aliorum Beneficiorum Ecclesiarum huiusmodi in absentia percipere, et ipsis Ecclesiis non deservire, quod maxime ex eo procedebat, quod nonnulla ex Prioratu, Canonicatibus, et Præbendis, Portionibus, Cappellaniis et aliis Beneficiis predictis, alienigenis conferebantur, qui propter fructuum, redditum et proventuum huiusmodi tenuitatem apud ipsas Ecclesias cessare, ac Prioratui, Canonicalibus, et Præbendis, Portionibus, Cappellaniis et aliis Beneficiis huiusmodi deservire, ut tenebantur, non curabant. Et in eadem expossitione subjunto; quod si Prioratus, Canonicatus, et Præbendæ, Portiones, Cappellaniæ et allia Beneficia huiusmodi, cum vaccarent, dictis sæcularibus de dicto oppido dumtaxat oriundis, et et ibidem baptizatis conferrentur, et de eis provideretur prædictæ Ecclesiæ quodad devitum Ministrorum numerum, talem non paterentnr detrimentum, possentque ipsi Clerici de dicto oppido oriundi, cum Patrimoniis suis, et alliis quæ a suis parentibus et consanguineis percipiebant adjumentis, apud dictam Ecclesiam commode residere. Nos tunc Justitiæ, Juratorum et Incolarum prædictorum suplicationibus inclinati, per alias Nostras Litteras statuimus et ordinamus, ut deinceps Prioratus, Canonicatus, et Præbendæ, Portiones, Cappellaniæ et alia Beneficia dictarum Ecclesiarum. perpetuis futuris temporibus, quoties Episcopi per cessum vel decessum, vel alias quovis modo simul vel succesive occurreret vacatio, aliis personis, quam ex dicto oppido oriundis, conferri, et de illis provideri, aut alias disponi non possent; et quod si secus factum fuisset, collatio, provissio seu dispositio prædicta, ut pote contra statutum et ordinationem hu

iusmodi, factæ, nulius existerent roboris vel momenti, prout in eisdem litteris plenius continetur. Cum autem sicut pro parte Justitiæ, Juratorum et incolarum prædictorum Nobis nuper exhibita petitio continebat, timeant ipsi ne loci ordinarius pro tempore existens statuto et ordinationi prædictis de facili obtemperare vellit, se que propterea illorum effectu frustrari, et nedum dictis scandalis non obbiari, verum majora in diebus ex inde suboriri posse, pro parte Justitiæ, Juratorum et incolarum prædictorum Nobis fuit humiliter suplicatum, ut aliquos probos viros in partibus illis, qui statutum et ordinationem hujusmodi faciant inviolabiliter observari, deputare, eisque, et eorum cuilibet, quoties perpetuis futuris temporibus Episcopus Tirasonensis pro tempore existens, seu ejus in spiritualibus Vicarius Generalis habens ab eodem Episcopo conferendi beneficia, ad ejusdem Episcopi colationem pertinentia, specialem facultatem, pro parte Justitiæ, Juratorum et incolarum dicti oppidi pro tempore existentium, super hoc requisitus Canonicatus, et Præbendas, Portiones et Cappellanias, et alia beneficia huiusmodi cum, ut præfertur, vaccaverint, alicui seu aliquibus ex oriundis dicti oppidi, et inibi baptizatis, ut præfertur, iuxta s!atum et ordinationem hujusmodi, infra sex dies requisitionem ipsam inmediate sequentes, non collaverit, et de illis providerit, dictis sex diebus elapsis, Prioratum, Canonicatus et Præbendas, Portiones et alia beneficia hujusmodi, et eorum singula, ut præmititur, vaccantia, oriundis dicti oppidi, et inibi baptizatis, authoritate Apostolica conferendi, et de illis etiam providendi facultatem concedere, alias que in præmissis oportune providere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur Justitiam, Juratos et incolas præfatos, et eorum singulos, a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris et pœnis a jure, vel ab homine, quavis occasione vel causa latis, siquibus quomodo-libet innodati existunt, ad effectum præsentium duntaxat consequendum harum serie absolventes, et absolutos fore censentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus vos, vel duo, aut unus vestrum, ubi et quoties opus fuerit, at pro parte Justitiæ, Juratorum prædictorum super hoc fueritis requisiti, statutum et ordinationem hujusmodi solemniter publicantes, faciatis illa invio labiliter observari. Contradictores authoritate Apostolica appellatione posposita compescendo. Nos enim vobis et vestrum cuilibet perpetuis futuris temporibus quoties Episcopus Tirasonensis pro tempore existens, seu ejus

TOMO XLIX.

63

in spiritualibus Vicarius Generalis habens ab eo conferendi Beneficia Ecclesiastica, ad ejus collationem spectantia, facultatem, pro parte Justitiæ, et Juratorum dicti oppidi pro tempore existentium super hoc requisitus, Canonicatus et Præbendas, Cappellanias et alia Beneficia huiusmodi, et eorum singula, cum pro tempore vaccaverint, ut præfertur, alicui, seu aliquibus ex dictis oriundis dicti oppidi, et inibi baptizatis, iuxta statutum et ordinationem prædicta, infra sex dies requisitionem ipsam inmediate sequentes non contulerit, et de illis providerit, dictis sex diebus elapsis Canonicatus, et Præbendas, Portiones, Cappellanias et allia Beneficia hujusmodi, ac eorum singula sic vaccantia, oriundis dicti oppidi, et ibidem baptizatis, ut præfertur, authoritate Apostolica conferendi, et de illis etiam providendi, eosque quibus sic per vos collata fuerint in illorum corporalem possesionem inducendi, et inductos defendendi aliaque omnia, et singula faciendi, exercendi et exequendi, quæ in præmissis, et circa ea necessaria fuerint quomodolibet opportuna, authoritate præfata tenore præsentium plenam et liberam concedimus facultatem. Non obstantibus præmissis, necnon Apostolicis ac in Provincialibus Conciliis editis generalibus, vel specialibus Constitutionibus, ac omnibus illis, quæ in dictis litteris voluimus non obstare contrariis quibuscumque, etiam si Episcopo et Vicario prædictis, vel quibusvis aliis communiter vel divissim ab Apostolica sit Sede indultum, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per litteras Apostolicas, non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem. Datum Romæ apud Sanctum Petrum, anno MCDXC octavo, sexto Id. Julii, Pontificatus Nostri anno sexto. E. de Simbaldio.-Q. Acoltiæ.

CVII.

Littera Catholici Regis Decano et Capitulo Calatajubii ut tradant cada

ver sororis suæ: anno 1480.

Ex arch. eccles. B. Mariæ ap. Calat.

El Rey Amados nuestros.

Por cuanto el cuerpo de la Ille. Infanta dona Marina nuestra hermana, de buena memoria, fué encomendado en esa iglesia por el Serenisimo Sr.

Rey Padre nuestro de inmortal memoria, la voluntad del cual fue fuese levada á Poblet, por ende vos rogamos, encargamos e queremos e amonestamos, que vista la presente, e sin dilacion alguna, deis e livreis el dicho cuerpo a los venerable religioso magnifico e amados consejeros nuestros maestre Jayme Royz Abbat de la Reyal, nuestro lugar-teniente de Almosnero mayor e a Guillen de Peralta o al dicho Peralta, para que de aquel fagan lo que por Nos les ha seido mandado exsiguiendo la voluntat del dicho Senyor Rey Padre nuestro de gloriosa recordacion. E no lo dilateis o fagais el contrario, car aquesta es nuestra voluntad. Dats. en Calatd, a onze de Ottobre anno mil cccc ochenta. Yo el Rey.

Al Dean y Canónigos de Santa Maria la Mayor de Calatayud.

CVIII.

Bulla Julii secundi qua Decano Calatajubii usum Pontificalium largitur: anno 1507.

Ex tabulario ejusdem ecclesiæ.

Julius Epus. servus servorum Dei. Dilecto Filio Magistro Petro de Villalon, Decano Ecclesiæ B. Mariæ de Calatajubio, Vicario Tirasonen. Diœcesis, Notario et Familiari nostri, salutem et Apostolicam benedictionem. Exposuit tuæ devotionis sinceritas et grata devotionis et familiaritatis obsequia, quæ Nobis et Apostolicæ Sedi hactenus impendisti et adhuc solicitis studiis impendere non desistis, necnon vitæ ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita, quibus Personam tuam, tam familiari experientia, quam etiam fidedignorum testimoniis jubari percepimus ut tam te, quem speciali dilectione prosequimur, quam Ecclesiam B. Mariæ Oppidi Calatajubij Tirasonen. Diœcesis, quæ inter alias collegiatas Ecclesias partium illarum valde notabilis et insignis, et ejus Decanatus qui inibi dignitas principalis existit, ut asseris, inter alias obtines, ad illamque plures et diversi Canonici et alii Clerici perpetui Beneficiati existunt, singularem geris devotionis affectum in ipsoque oppido, quod satis amplum et pulchrum existit, parrochiarum Ecclesiarum Rectores, juris utriusque Doctores, Nobiles, Principes et Milites degant, dignis honoribus attolamus. Hinc est, quod Nos te a quibusvis excomunicationis, suspen

sionis et interdicti aliisque Ecclesiasticis censuris et pœnis, a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existis, ad effectum duntaxat præsentium consequendum, harum seriem absolventes, et absolutum fore censentes, tuis in hac parte supplicationibus inclinati, ut tu et succesores tui primo dictæ Ecclesiæ Decani pro tempore existentes Mitra, Annullo et Baculo pastorali et aliis Pontificalibus Insigniis in dicto Decanatu et ejus districtu uti, et benedictionem solemnem post Missarum, Vesperarum, Matutinorum et aliorum divinorum officiorum solemnia super populum inibi tunc interessentem, dummodo ordinarius loci seu aliquis Apostolicæ Sedis Legatus ibidem præsens non sit, vel si præsens fuerit, ad id expresus accedat asensus, et largiri libere et licite possitis, quibusvis Apostolicis ac in Provincialibus et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, cæterisque contrariis nequaquam obstantibus, tibi, et ejusdem succesoribus authoritate Apostolica thenore præsentium de specialis dono gratiæ indulgemus, tibique et aliis pariter concedimus facultatem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ absolutionis, Indulti et concesionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hæc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac BB. Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum. Datum Romæ apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicæ millessimo quingentessimo septimo, Idibus Julii, pontificatus nostri anno quarto. J. de Vega.

CIX.

Sententia in favorem Decani Calatajubii ut Pontificalibus uti posset, anno 1662.

Ex arch. eiusdem ecclesiæ.

Joannes Emerix iuris utriusque Doctor, sanctissimi Domini Nostri Papæ Capellanus, et ipsius sacri Palatij Apostolici Causarum Auditor, Causæque et Causis, ac partibus infrascriptis ludex Commissarius, ab eodem Sanctissimo Domino nostro Papa specialiter Deputatus, salutem in Domino, et nostris hujusmodi, imo verius Apostolicis, firmiter obedire mandatis. Noverint universi, et singuli, quibus præsentes præsentabuntur, præsens pu

« PreviousContinue »