Page images
PDF
EPUB

est, ut ne criminibus aut inferendis delectetur aut credat oblatis, quae pertinent omnia ad eam, quam iam dudum tracto, constantiam. Ita fit verum illud, quod initio dixi, amicitiam nisi inter bonos esse non posse. Est enim boni viri, quem 5 eundem sapientem licet dicere, haec duo tenere in amicitia: primum, ne quid fictum sit neve simulatum; aperte enim vel odisse magis ingenui est quam fronte occultare sententiam : deinde non solum ab aliquo allatas criminationes repellere,

sed ne ipsum quidem esse suspiciosum, semper aliquid ex10 istimantem ab amico esse violatum, Accedat huc suavitas 66

quaedam oportet sermonum atque' morum, haudquaquam mediocre condimentum amicitiae. Tristitia autem et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem, sed amicitia

remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comi15 tatem facilitatemque proclivior.

XIX. Exsistit autem hoc loco quaedam quaestio sub- 67 difficilis, num quando amici novi, digni amicitia, veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere solemus:

indigna homine dubitatio; non enim debent esse amicitiaruni, 20 sicut aliarum rerum, satietates; veterrima quaeque, ut ea

vina quae vetustatem ferunt, esse debent suavissima, verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit. Novitates 68 autem, si spem afferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae, vetustas tamen loco suo conservanda; maxima est enim vis vetustatis et consuetudinis. Ipso equo, cuius modo feci mentionem, si nulla res impediat, nemo est quin eo, quo consuevit, libentius utatur quam intractato et novo; nec vero in hoc, quod est animal, sed in eis etiam, quae sunt inanima, consuetudo valet, cum locis ipsis delectemur, montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius commorati sumus. Sed maximum est in amicitia superiorem parem esse 69

4

25

30

R. L.

5

inferiori. Saepe enim excellentiae quaedam sunt, qualis erat Scipionis in nostro, ut ita dicam, grege. Numquam se ille Philo, numquam Rupilio, numquam Mummio anteposuit, numquam inferioris ordinis amicis. Q. vero Maximum fratrem, egregium virum omnino, sibi nequaquam parem, quod is

anteibat aetate, tamquam superiorem colebat suosque omnis 70 per se posse esse ampliores volebat. Quod faciendum imitan

dumque est omnibus, ut, si quam praestantiam virtutis ingeni fortunae consecuti sunt, impertiant ea suis communicentque cum proximis; ut, si parentibus nati sint humilibus, si pro- 10 pinquos habeant imbecilliore vel animo vel fortuna, eorum augeant opes eisque honori sint et dignitati: ut in fabulis, qui aliquamdiu propter ignorationem stirpis et generis in famulatu fuerunt, cum cogniti sunt et aut deorum aut regum filii inventi, retinent tamen caritatem in pastores, quos patres 15 multos annos esse duxerunt. Quod est multo profecto magis in veris patribus certisque faciendum. Fructus enim ingeni et virtutis omnisque praestantiae tum maximus capitur, cum

in proximum quemque confertur. 71

XX. Ut igitur ei, qui sunt in amicitiae coniunctionisque 20 necessitudine superiores, exaequare se cum inferioribus debent, sic inferiores non dolere se a suis aut ingenio aut fortuna aut dignitate superari. Quorum plerique aut queruntur semper aliquid aut etiam exprobrant, eoque magis, si habere se putant quod officiose et amice et cum labore aliquo 25 suo factum queant dicere: odiosum sane genus hominum

officia exprobrantium, quae meminisse debet is, in quem 72 collata sunt, non commemorare qui contulit. Quam ob rem,

ut ei, qui superiores sunt, submittere se debent in amicitia, sic quodam modo inferiores extollere. Sunt enim quidam, 30 qui molestas amicitias faciunt, cum ipsi se contemni putant: quod non fere contingit nisi eis, qui etiam contemnendos se arbitrantur, qui hac opinione non modo verbis, sed etiam

[ocr errors]

15

opera levandi sunt.

Tantum autem cuique tribuendum, 73 primum quantum ipse efficere possis, deinde etiam quantum ille, quem diligas atque adiuves, sustinere. Non enim neque tu possis, quamvis excellas, omnis tuos ad honores amplissi5 mos perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem

efficere, fratrem eius Lucium non potuit. Quod si etiam possis quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen quid ille possit sustinere. Omnino amicitiae corroboratis iam con- 74 firmatisque et ingeniis et aetatibus iudicandae sunt, nec, si qui ineunte aetate venandi aut pilae studiosi fuerunt, eos habere necessarios, quos tum eodem studio praeditos dilexerunt. Isto enim modo nutrices et paedagogi iure vetustatis plurimum benevolentiae postulabunt. Qui neglegendi quidem non sunt, sed alio quodam modo aestimandi: aliter amicitiae stabiles permanere non possunt. Disparis enim mores disparia studia secuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias, nec ob aliam causam ullam boni improbis, improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod tanta est

inter eos, quanta maxima potest esse, morum studiorumque 20 distantia. Recte etiami praecipi potest in amicitiis, ne in- 75

temperata quaedam benevolentia, quod persaepe fit, impediat magnas utilitates amicorum. Nec enim, ut ad fabulas redeam, Troiam Neoptolemus capere potuisset, si Lycomeden, apud

quem erat educatus, multis cum lacrimis iter suum impedi25 entem audire voluisset. Et saepe incidunt magnae res, ut

discedendum sit ab amicis: quas qui impedire volt, quod desiderium non facile ferat, is et infirmus est mollisque natura et ob eam ipsam causam in amicitia parum iustus. Atque in 76

omni re considerandum est, et quid postules ab amico et quid 3o patiare a te impetrari.

XXI. Est etiam quaedam calamitas in amicitiis dimittendis non numquam necessaria: iam enim a sapientum familiaritatibus ad volgaris amicitias oratio nostra delabitur.

Erumpunt saepe vitia amicorum tum in ipsos amicos, tum in alienos, quorum tamen ad amicos redundet infamia. Tales igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi, dissuendae magis quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria exarserit, ut neque 5

rectum neque honestum sit nec fieri possit ut non statim 77 alienatio disiunctioque facienda sit. Sin autem aut morum

aut studiorum commutatio quaedam, ut fieri solet, facta erit, aut in rei publicae partibus dissensio intercesserit—loquor enim iam, ut paulo ante dixi, non de sapientum, sed de 10 communibus amicitiis—cavendum erit ne non solum amicitiae depositae, sed etiam inimicitiae susceptae videantur. Nihil enim est turpius quam cum eo bellum gerere, quocum familiariter vixeris. Ab amicitia Q. Pompei meo nomine se removerat, ut scitis, Scipio; propter dissensionem autem, 15 quae erat in re publica, alienatus est a collega nostro Metello:

utrumque egit graviter ac moderate et offensione animi non 78 acerba. Quam ob rem primum danda opera est ne quae

amicorum discidia fiant: sin tale aliquid evenerit, ut exstinctae potius amicitiae quam oppressae esse videantur. Cavendum 20 vero ne etiam in gravis inimicitias convertant se amicitiae, quibus iurgia maledicta contumeliae gignuntur. Quae tamen si tolerabiles erunt, ferendae sunt et hic honos veteri amicitiae tribuendus, ut is in culpa sit qui faciat, non is qui patiatur iniuriam.

Omnino omnium horum vitiorum atque incommodorum una cautio est atque una provisio, ut ne nimis cito diligere 79 incipiant neve non dignos. Digni autem sunt amicitia,

quibus in ipsis inest causa cur diligantur: rarum genus; et quidem omnia praeclara rara, nec quicquam difficilius quam 30 reperire quod sit omni ex parte in suo genere perfectum. Sed plerique neque in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eos

ex

25 το

potissimum diligunt, ex quibus sperant se maximum fructum esse capturos. Ita pulcherrima illa et maxime naturali carent 80 amicitia per se et propter se expetita, nec ipsi sibi exemplo

sunt, haec vis amicitiae et qualis et quanta sit; ipse enim se 5 quisque diligit, non ut aliquam a se ipse mercedem exigat

caritatis suae, sed quod per se quisque sibi carus est; quod nisi idem in amicitiam transferetur, verus amicus numquam reperietur: est enim is, qui est tamquam alter idem. Quod si 81 hoc apparet in bestiis volucribus nantibus agrestibus, cicuribus feris, primum ut se ipsae diligant, id enim pariter cum omni animante nascitur, deinde ut requirant atque appetant ad quas sė applicent eiusdem generis animantis, idque faciant cum desiderio et cum quadam similitudine amoris humani,

quanto id magis in homine fit natura, qui et se ipse diligit et 15 alterum anquirit, cuius animum ita cum suo misceat, ut efficiat paene unum ex duobus !

XXII. Sed plerique perverse, ne dicam impudenter, 82 habere talem amicum volunt, quales ipsi esse non possunt,

quaeque ipsi non tribuunt amicis, haec ab eis desiderant. 20 Par est autem primum ipsum esse virum bonum, tum

alterum similem sui quaerere. In talibus ea, quam iam dudum tractamus, stabilitas amicitiae confirmari potest, cum homines benevolentia coniuncti primum cupiditatibus eis

quibus ceteri serviunt imperabunt, deinde aequitate iustiti25 aque gaudebunt omniaque alter pro altero suscipiet neque

quicquam umquam nisi honestum et rectum alter ab altero postulabit, neque solum colent inter se ac diligent, sed etiam verebuntur. Nam maximum ornamentum amicitiae tollit,

qui ex ea tollit verecundiam. Itaque in eis perniciosus est 83 30 error, qui existimant libidinum peccatorumque omnium patere

in amicitia licentiam. Virtutum amicitia adiutrix a natura data est, non vitiorum comes, ut, quoniam solitaria non posset virtus ad ea quae summa sunt pervenire, coniuncta et

« PreviousContinue »