Page images
PDF
EPUB

consociata cum altera perveniret. Quae si quos inter societas aut est aut fuit aut futura est, eorum est habendus ad sum

mum naturae bonum optimus beatissimusque comitatus. 84 Haec est, inquam, societas, in qua omnia insunt, quae putant

homines expetenda, honestas gloria tranquillitas animi atque s iucunditas, ut et, cum haec adsint, beata vita sit, et sine his esse non possit. Quod cum optimum maximumque sit, si id volumus adipisci, virtuti opera danda est, sine qua nec amicitiam neque ullam rem expetendam consequi possumus: ea vero neglecta qui se amicos habere arbitrantur, tum se 10

denique errasse sentiunt, cum eos gravis aliqui casus experiri 85 cogit. Quocirca, dicendum est enim saepius, cum iudicaris,

diligere oportet; non, cum dilexeris, iudicare. Sed cum multis in rebus neglegentia plectimur, tum maxime in amicis et diligendis et colendis; praeposteris enim utimur consiliis 15 et acta agimus, quod vetamur vetere proverbio. Nam, implicati ultro et citro vel usu diuturno vel etiam officiis, re

pente in medio cursu amicitias exorta aliqua offensione 86 disrumpimus; (XXIII) quo etiam magis vituperanda est rei

maxime necessariae tanta incuria. Una est enim amicitia in rebus humanis, de cuius utilitate omnes uno ore consentiunt; quamquam a multis virtus ipsa contemnitur et venditatio quaedam atque ostentatio esse dicitur; multi divitias despiciunt, quos parvo contentos tenuis victus cultusque delectat; honores vero, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam 25 multi ita contemnunt, ut nihil inanius, nihil esse levius existiment! Itemque cetera, quae quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt qui pro nihilo putent. De amicitia omnes ad unum idem sentiunt, et ei qui ad rem publicam se contulerunt, et ei qui rerum cognitione doctrinaque delec- 30 tantur, et ei qui suum negotium gerunt otiosi, postremo ei qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia vitam esse nullam, si modo velint aliqua ex parte liberaliter vivere.

20 IO

Serpit enim nescio quo modo per omnium vitas amicitia nec 87 ullam aetatis degendae rationem patitur esse expertem sui. Quin etiam si quis asperitate ea est et immanitate naturae, congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse 5 Athenis Timonem nescio quem accepimus, tamen is pati non possit, ut non anquirat aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae. Atque hoc maxime iudicaretur, si quid tale possit contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum frequentia tolleret et in solitudine uspiam collocaret atque ibi, suppeditans omnium rerum, quas natura desiderat, abundantiam et copiam, hominis omnino aspiciendi potestatem eriperet. Quis tam esset ferreus qui eam vitam ferre posset cuique non auferret fructum voluptatum omnium solitudo? Verum ergo illud est, quod a Tarentino Archyta, ut opinor, 88 dici solitum nostros senes commemorare audivi ab aliis senibus auditum: si quis in caelum ascendisset naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem illam admirationem ei fore, quae iucundissima fuisset, si

aliquem cui narraret habuisset. Sic natura solitarium nihil 20 amat semperque ad aliquod tamquam adminiculum adnititur, quod in amicissimo quoque dulcissimum est.

XXIV. Sed cum tot signis eadem natura declaret quid velit anquirat desideret, tamen obsurdescimus nescio quo

modo nec ea, quae ab ea monemur, audimus. Est enim 25 varius et multiplex usus amicitiae multaeque causae suspicio

num offensionumque dantur, quas tum evitare, tum elevare, tum ferre sapientis est. Una illa subeunda est offensio, ut et utilitas in amicitia et fides retineatur: nam et monendi amici saepe sunt et obiurgandi, et haec accipienda amice, cum benevole fiunt. Sed nescio quo modo verum est, quod in 89 Andria familiaris meus dicit:

15

30

Obsequium amicos, veritas odium parit.

5

Ιο

Molesta veritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod est venenum amicitiae sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens praecipitem amicum ferri sinit; maxima autem culpa in eo, qui et veritatem aspernatur et in fraudem obsequio impellitur. Omni igitur hac in re habenda ratio et diligentia est, primum ut monitio acerbitate, deinde ut obiurgatio contumelia careat. In obsequio autem, quoniam Terentiano verbo lubenter utimur, comitas adsit, assentatio vitiorum adiutrix procul amoveatur, quae non modo amico,

sed ne libero quidem digna est; aliter enim cum tyranno, 90 aliter cum amico vivitur. Cuius autem aures clausae veritati

sunt, ut ab amico verum audire nequeat, huius salus desperanda est. Scitum est enim illud Catonis, ut multa: melius de quibusdam acerbos inimicos mereri, quam eos amicos, qui dulces videantur; illos verum saepe dicere, hos numquam. 15 Atque illud absurdum, quod ei, qui monentur, eam molestiam quam debent capere non capiunt, eam capiunt qua debent

Peccasse enim se non anguntur, obiurgari moleste ferunt: quod contra oportebat delicto dolere, correctione

gaudere. 91 XXV. Ut igitur et monere et moneri proprium est

verae amicitiae, et alterum libere facere, non aspere, alterum patienter accipere, non repugnanter, sic habendum est nullam in amicitiis pestem esse maiorem, quam adulationem blanditiam assentationem: quamvis enim multis nominibus est hoc 25

vitium notandum levium hominum atque fallacium, ad volup92 tatem loquentium omnia, nihil ad veritatem. Cum autem

omnium rerum simulatio vitiosa est, tollit enim iudicium veri idque adulterat, tum amicitiae repugnat maxime ; delet enim veritatem, sine qua nomen amicitiae valere non potest. 30 Nam cum amicitiae vis sit in eo, ut unus quasi animus fiat ex pluribus; qui id fieri poterit, si ne in uno quidem quoque unus animus erit idemque semper, sed varius commutabilis

vacare.

20 5

multiplex? Quid enim potest esse tam flexibile, tam devium, 93 quam animus eius, qui ad alterius non modo sensum ac voluntatem, sed etiam voltum atque nutum convertitur?

Negat quis, nego; ait, aio; postremo imperavi egomet mihi

Omnia assentari, ut ait idem Terentius, sed ille in Gnathonis persona, quod amici genus adhibere omnino levitatis est. Multi autem 94 Gnathonum similes, cum sint loco fortuna fama superiores,

quorum est assentatio molesta, cum ad vanitatem accessit 10 auctoritas. Secerni autem blandus amicus a vero et inter- 95

nosci tam potest adhibita diligentia, quam omnia fucata et simulata a sinceris atque veris. Contio, quae ex imperitissimis constat, tamen iudicare solet, quid intersit inter popu

larem, id est assentatorem et levem civem, et inter constan15 tem et verum et gravem. Quibus blanditiis C. Papirius nuper 96

influebat in auris contionis, cum ferret legem de tribunis plebis reficiendis! Dissuasimus nos: sed nihil de me, de Scipione dicam libentius. Quanta illi, di immortales, fuit

gravitas, quanta in oratione maiestas! ut facile ducem populi 20 Romani, non comitem diceres. Sed affuistis, et est in

manibus oratio. Itaque lex popularis suffragiis populi repudiata est. Atque, ut ad me redeam, meministis Q. Maximo fratre Scipionis et L. Mancino consulibus, quam popularis lex

de sacerdotiis C. Licini Crassi videbatur; cooptatio enim 25 collegiorum ad populi beneficium transferebatur. Atque is

primus instituit in forum versus agere cum populo. Tamen illius vendibilem orationem religio deorum immortalium nobis defendentibus facile vincebat. Atque id actum est praetore

me, quinquennio ante quam consul sum factus. Ita re magis 30 quam summa auctoritate causa illa defensa est.

XXVI. Quod si in scena, id est in contione, in qua 97 rebus fictis et adumbratis loci plurimum est, tamen verum

5

valet, si modo id patefactum et illustratum est, quid in amicitia fieri oportet, quae tota veritate perpenditur? In qua nisi, ut dicitur, apertum pectus videas tuumque ostendas, nihil fidum, nihil exploratum habeas, ne amare quidem aut amari, cum id quam vere fiat ignores. Quamquam ista assentatio, quamvis perniciosa sit, nocere tamen nemini potest nisi ei, qui eam recipit atque ea delectatur. Ita fit ut is

assentatoribus patefaciat auris suas maxime, qui ipse sibi 98 assentetur et se maxime ipse delectet. Omnino est amans

sui virtus; optime enim se ipsa novit quamque amabilis sit 10 intellegit: ego autem non de virtute nunc loquor, sed de virtutis opinione. Virtute enim ipsa non tam multi praediti esse quam videri volunt. Hos delectat assentatio, his fictus ad ipsorum voluntatem sermo cum adhibetur, orationem illam vanam testimonium esse laudum suarum putant. Nulla 15 est igitur haec amicitia, cum alter verum audire non volt, alter ad mentiendum paratus est. Nec parasitorum in comoediis assentatio faceta nobis videretur, nisi essent milites gloriosi.

Magnas vero agere gratias Thais mihi? Satis erat respondere 'magnas.' Ingentis, inquit. Semper

auget assentator id, quod is, cuius ad voluntatem dicitur, 99 volt esse magnum. Quam ob rem, quamquam blanda ista

vanitas apud eos valet, qui ipsi illam adlectant et invitant, tamen etiam graviores constantioresque admonendi sunt, ut 25 animadvertant ne callida assentatione capiantur. Aperte enim adulantem nemo non videt, nisi qui admodum est excors: callidus ille et occultus ne se insinuet, studiose cavendum est Nec enim facillime agnoscitur, quippe qui etiam adversando saepe assentetur et litigare se simulans blandiatur atque ad extremum det manus vincique se patiatur, ut is, qui illusus sit, plus vidisse videatur. Quid autem turpius

20

30

« PreviousContinue »