Page images
PDF
EPUB

aviditatem pronus quantalibet facilitate redempturus esset mutuam dissimulationem mali. Auctus est ibi filia, in subsidium simul et solatium; nam filium ante sublatum brevi amisit. Mox inter quaesturam ac tribunatum plebis atque ipsum etiam tribunatus annum quiete et otio transiit, gnarus sub Nerone temporum, quibus inertia pro sapientia fuit. Idem praeturae tenor et silentium; nec enim iurisdictio obvenerat. Ludos et inania honoris medio rationis atque abundantiae duxit, uti longe a luxuria, ita famae propior. Tum electus a Galba ad dona templorum recognoscenda, diligentissima conquisitione fecit, ne cuius alterius sacrilegium res publica quam Neronis sensisset.

VII. Sequens annus gravi vulnere animum domumque eius afflixit. Nam classis Othoniana licenter vaga, dum Intemelios (Liguriae pars est) hostiliter populatur, matrem Agricolae in praediis suis interfecit, praediaque ipsa et magnam patrimonii partem diripuit, quae caussa caedis fuerat. Igitur ad sollemnia pietatis profectus Agricola nuntio affectati a Vespasiano imperii deprehensus, ac statim in partes transgressus est. Initia principatus ac statum urbis Mucianus regebat, iuvene admodum Domitiano, et ex paterna fortuna tantum licentiam usurpante. Is missum ad delectus agendos Agricolam integreque ac strenue versatum vicesimae legioni, tarde ad sacramentum transgressae, praeposuit, ubi decessor seditiose agere narrabatur ; quippe legatis quoque consularibus nimia ac formidolosa erat, nec legatus praetorius ad cohibendum potens, incertum, suo an militum ingenio. Ita successor simul et ultor electus rarissima moderatione maluit videri invenisse bonos quam fecisse,

lang it, soky

VIII. IX. A.D. 70.-A.D. 78. Singular tact of Agri-
cola. He is appointed by Vespasian governor of
Aquitania, is recalled to Rome to be made consul,
and on the expiration of his consulate, becomes
governor of Britain.

VIII. Praeerat tunc Britanniae Vettius Bolanus,
placidius quam feroci provincia dignum est. Tempera-
vit Agricola vim suam, ardoremque compescuit, ne
incresceret, peritus obsequi eruditusque utilia honestis
miscere. Brevi deinde Britannia consularem Petilium
Cerialem accepit. Habuerunt virtutes spatium ex-
emplorum. Sed primo Cerialis labores modo et dis-
crimina, mox et gloriam communicabat; saepe parti
exercitus in experimentum, aliquando maioribus copiis
ex eventu praefecit. Nec Agricola umquam in suam
famam gestis exsultavit; ad auctorem ac ducem ut
minister fortunam referebat. Ita virtute in obse-
quendo, verecundia in praedicando extra invidiam nec
extra gloriam erat.

IX. Revertentem ab legatione legionis divus Vespasianus inter patricios ascivit, ac deinde provinciae Aquitaniae praeposuit, splendidae imprimis dignitatis administratione ac spe consulatus, cui destinarat. Credunt plerique militaribus ingeniis subtilitatem deesse, quia castrensis iurisdictio secura et obtusior ac plura manu agens calliditatem fori non exerceat. Agricola naturali prudentia, quamvis inter togatos, facile iusteque agebat. Iam vero tempora curarum remissionumque divisa; ubi conventus ac iudicia poscerent, gravis, intentus, severus, et saepius misericors; ubi officio satisfactum, nulla ultra potestatis persona. Tristitiam et arrogantiam et avaritiamden exuerat; nec illi, quod est rarissimum, aut facilitas

auctoritatem aut severitas amorem deminuit. Integritatem atque abstinentiam in tanto viro referre iniuria virtutum fuerit. Ne famam quidem, cui saepe etiam boni indulgent, ostentanda virtute aut per artem quaesivit; procul ab aemulatione adversus collegas, procul a contentione adversus procuratores, et vincere inglorium et atteri sordidum arbitrabatur. Minus triennium in ea legatione detentus ac statim ad spem consulatus revocatus est, comitante opinione Britanniam ei provinciam dari, nullis in hoc suis sermonibus, sed quia par videbatur. Haud semper errat fama; aliquando et elegit. Consul egregiae tum spei filiam iuveni mihi despondit, ac post consulatum collocavit ; et statim Britanniae praepositus est, adiecto pontifi. catus sacerdotio.

X.-XII. Britain; its boundaries, shape, surrounding seas, origin, character, customs of its inhabitants; climate, products of the soil.

X. Britanniae situm populosque multis scriptoribus memoratos non in comparationem curae ingeniive referam, sed quia tum primum perdomita est; ita, quae priores nondum comperta eloquentia percoluere, rerum fide tradentur. Britannia, insularum, quas Romana notitia complectitur, maxima, spatio ac coelo in orientem Germaniae, in occidentem Hispaniae obtenditur; Gallis in meridiem etiam inspicitur. Septentrionalia eius, nullis contra terris, vasto atque aperto mari pulsantur. Formam totius Britanniae Livius veterum Fabius Rusticus recentium eloquentissimi auctores oblongae scutulae vel bipenni assimilavere. Et est ea facies citra Caledoniam, unde et

in universum fama est transgressa. Sed immensum et enorme spatium procurrentium extremo iam litore terrarum velut in cuneum tenuatur. Hanc oram novissimi maris tunc primum Romana classis circumvecta insulam esse Britanniam affirmavit, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuitque. Dispecta est et Thule, quia hactenus iussum, et hiems appetebat. Sed mare pigrum et grave remigantibus; perhibent ne ventis quidem proinde attolli; credo, quod rariores terrae montesque, caussa ac materia tempestatum, et profunda moles continui maris tardius impellitur. Naturam Oceani atque aestus neque quaerere huius operis est, ac multi rettulere. Unum addiderim, nusquam latius dominari mare, multum fluminum huc atque illuc ferre, nec litore tenus accrescere aut resorberi, sed influere penitus atque ambire, et iugis etiam ac montibus inseri velut in suo.

XI. Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint, indigenae an advecti, ut inter barbaros, parum compertum. Habitus corporum varii, atque ex eo argumenta. Namque rutilae Caledoniam habitantium comae, magni artus Germanicam originem asseverant. Silurum colorati vultus, torti plerumque crines, et posita contra Hispania Iberos veteres traiecisse easque sedes occupasse fidem faciunt. Proximi Gallis et similes sunt, seu durante originis vi, seu procurrentibus in diversa terris positio coeli corporibus habitum dedit. In universum tamen aestimanti Gallos vicinam insulam occupasse credibile est. Eorum sacra deprehendas, superstitionum persuasiones; sermo haud multum diversus; in deposcendis periculis eadem audacia, et, ubi advenere, in detrectandis eadem for

mido. Plus tamen ferociae Britanni praeferunt, ut quos nondum longa pax emollierit. Nam Gallos quoque in bellis floruisse accepimus; mox segnitia cum otio intravit, amissa virtute pariter ac libertate. Quod Britannorum olim victis evenit; ceteri manent, quales Galli fuerunt.

XII. In pedite robur; quaedam nationes et curru proeliantur; honestior auriga, clientes propugnant. Olim regibus parebant, nunc per principes factionibus et studiis trahuntur, nec aliud adversus validissimas gentes pro nobis utilius quam quod in commune non consulunt. Rarus duabus tribusque civitatibus ad propulsandum commune periculum conventus; ita singuli pugnant, universi vincuntur. Coelum crebris

imbribus ac nebulis foedum; asperitas frigorum abest. Dierum spatia ultra nostri orbis mensuram; nox clara et extrema Britanniae parte brevis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine internoscas. Quod si nubes non officiant, aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exsurgere sed transire affirmant. Scilicet extrema et plana terrarum humili umbra non erigunt tenebras, infraque coelum et sidera nox cadit. Solum, praeter oleam vitemque et cetera calidioribus terris oriri sueta, patiens frugum, fecundum; tarde mitescunt, cito proveniunt, eademque utriusque rei caussa, multus humor terrarum coelique. Fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium victoriae. Gignit et oceanus margarita, sed subfusca ac liventia. Quidam artem abesse legentibus arbitrantur; nam in rubro mari viva ac spirantia saxis avelli, in Britannia, prout expulsa sint, colligi. Ego facilius crediderim naturam margaritis deesse quam nobis avaritiam.

« PreviousContinue »