100 Dignaque sum, et cupio fieri matrona potentis, 85 Sunt mihi, quas possint sceptra decere, manus. Nec, me, faginea quod tecum fronde iacebam, Despice: purpureo sum magis apta toro. Denique, tutus amor meus est tibi; nulla parantur Bella, nec ultrices advehit unda rates. 90 Tyndaris infestis fugitiva reposcitur armis. Hac venit in thalamos dote superba tuos. Vel cum Deïphobo Polydamanta roga. Consule; quis aetas longa magistra fuit. Turpe rudimentum, patriae praeponere raptam ; Causa pudenda tua est : iusta vir arma movet. Nec tibi, si sapias, fidam promitte Lacaenam, Quae sit in amplexus tam cito versa tuos. Clamat, et externo laesus amore dolet ; Laesa pudicitia est : deperit illa semel. 105 Nunc iacet in viduo credulus ille toro. Felix Andromache, certo bene nupta marito ! Vxor ad exemplum fratris habenda fui. Mobilibus ventis arida facta, volant. Quae levis assiduis solibus usta riget. Sic mihi diffusis vaticinata comis: Non profecturis littora bobus aras. IIO 120 Graia iuvenca venit, quae te, patriamque, domumque Perdat: iö prohibe; Graia iuvenca venit. Heu! quantum Phrygii sanguinis illa vehit. At mihi flaventes diriguere comae. Possidet en! saltus illa iuvenca meos. Deseruit socios, hospite capta, Deos. Illam de patria Theseus, nisi nomine fallor, Nescio quis Theseus, abstulit ante sua. A iuvene et cupido credatur reddita virgo. Vnde hoc compererim tam bene, quaeris? amo! 130 Vim licet appelles, et culpam nomine veles; Quae toties rapta est, praebuit ipsa rapi. At manet Oenone fallenti casta marito: Et poteras falli legibus ipse tuis. Me Satyri celeres, silvis ego tecta latebam, 135 Quaesierunt rapido, turba proterva, pede: Cornigerumque caput pinu praecinctus acuta Faunus in immensis qua tumet Ida iugis. Me fide conspicuus Troiae munitor amavit. Admisitque meas ad sua dona manus. 140 Quaecunque herba potens ad opem, radixque medendi Vtilis in toto nascitur orbe, mea est. Deficior prudens artis ab arte mea. 145 Fertur, et a nostro saucius igne fuit. Quod neque graminibus tellus fecunda creandis, Nec Deus, auxilium tu mihi ferre potes. 150 Et potes, et merui; dignae miserere puellae; Non ego cum Danais arma cruenta fero: Sed tua sum, tecumque fui puerilibus annis : Et tua, quod superest temporis, esse precor. EP. XIII. IO 2. LAODAMIA PROTESILAO. MIT ITTIT, et optat amans, quo mittitur, ire, salutem , Aemonis Aemonio Laodamia viro. Aulide te fama est vento retinente morari. Ah! me cum fugeres, hic ubi ventus erat ? Tum freta debuerant vestris obsistere remis, 5 Illud erat saevis utile tempus aquis. Oscula plura viro, mandataque plura, dedissem. Et sunt, quae volui dicere, plura, tibi. Quem cuperent nautae, non ego, ventus erat. Solvor ab amplexu, Protesilaë, tuo ; Linguaque mandantis verba imperfecta reliquit, Vix illud potuit dicere triste Vale. Incubuit Boreas, arreptaque vela tetendit ; 15 Iamque meus longe Protesilaus erat. Dum potui spectare virum, spectare iuvabat; Sumque tuos oculos usque secuta meis. Vela diu vultus detinuere meos. Et quod spectarem, nil, nisi pontus, erat; Succiduo dicor procubuisse genu. Vix socer Iphiclus, vix me grandaevus Acastus, 25 Vix mater gelida maesta refecit aqua. 20 30 35 40 Officium fecere pium, sed inutile nobis. Indignor miserae non licuisse mori. Pectora legitimus casta momordit amor. Nec libet aurata corpora veste tegi. Creditur ; huc illuc, quo furor egit, eo. Indue regales, Laodamia, sinus. Bella sub Iliacis moenibus ille geret? Ipsa novas vestes: dura vir arma feret ? Dicar : et haec belli tempora tristis agam. Dyspari Priamide, damno formose tuorum, Tam sis hostis iners, quam malus hospes eras. Aut illi vellem displicuisse tuam. Hei mihi! quam multis flebilis ultor eris ! Et sua det reduci vir meus arma Iovi. More nivis lacrimae sole madentis eunt. Nomina sunt ipso paene timenda sono. Hospes erat: vires noverat ille suas. Venerat, ut fama est, multo spectabilis auro, Quique suo Phrygias corpore ferret opes; 45 50 55 60 65 Classe virisque potens, per quae fera bella geruntur: Et sequitur regni pars quota quemque sui. His ego te victam, consors Ledaea gemellis, Suspicor: haec Danais posse nocere puto. Ferrea sanguinea bella movere manu. Signatum memori pectore nomen habe. Et multos illic Hectoras esse puta. 70 Si cadere Argolico fas est sub milite Troiam; Te quoque non ullum vulnus habente, cadat. Pugnet, et adversos tendat Menelaus in hostes: Vt rapiat Paridi, quam Paris ante sibi. Irruat; et causa quem vincit, vincat et armis. 75 Hostibus e mediis nupta petenda viro est. Causa tua est dispar: tu tantum vivere pugna, Inque pios dominae posse redire sinus. Ne meus ex illo corpore sanguis eat. Saevaque in oppositos pectora ferre viros. Bella gerant alii; Protesilaus amet. Substitit auspicii lingua timore mali. Pes tuus offenso limine signa dedit. Signa reversuri sint, precor, ista viri. e 80 85 90 |