Page images
PDF
EPUB

Dignaque sum, et cupio fieri matrona potentis,
Sunt mihi, quas possint sceptra decere, manus.
Nec, me, faginea quod tecum fronde iacebam,
Despice: purpureo sum magis apta toro.
Denique, tutus amor meus est tibi; nulla parantur
Bella, nec ultrices advehit unda rates.
Tyndaris infestis fugitiva reposcitur armis.

Hac venit in thalamos dote superba tuos.
Quae si sit Danais reddenda, vel Hectora fratrem,
Vel cum Deïphobo Polydamanta roga.
Quid gravis Antenor, Priamus quid censeat ipse,
Consule; quis aetas longa magistra fuit.
Turpe rudimentum, patriae praeponere raptam ;
Causa pudenda tua est: iusta vir arma movet.
Nec tibi, si sapias, fidam promitte Lacaenam,

Quae sit in amplexus tam cito versa tuos.
Vt minor Atrides temerati foedera lecti

Clamat, et externo laesus amore dolet;
Tu quoque clamabis. Nulla reparabilis arte
Laesa pudicitia est: deperit illa semel.

Ardet amore tui: sic et Menelaon amavit.
Nunc iacet in viduo credulus ille toro.
Felix Andromache, certo bene nupta marito!
Vxor ad exemplum fratris habenda fui.
Tu levior foliis, tunc cum, sine pondere succi,
Mobilibus ventis arida facta, volant.

Et minus est in te, quam summa pondus arista,
Quae levis assiduis solibus usta riget.

Hoc tua, nam recolo, quondam germana canebat,
Sic mihi diffusis vaticinata comis:

[blocks in formation]

Quid facis, Oenone? quid arenae semina mandas? 115 Non profecturis littora bobus aras.

120

Graia iuvenca venit, quae te, patriamque, domumque
Perdat: iö prohibe; Graia iuvenca venit.
Dum licet, obscaenam ponto, Di, mergite puppim.
Heu! quantum Phrygii sanguinis illa vehit.
Dixerat; in cursu famulae rapuere furentem.
At mihi flaventes diriguere comae.
Ah! nimium vates miserae mihi vera fuisti!
Possidet en ! saltus illa iuvenca meos.
Sit facie quamvis insignis, adultera certe est.
Deseruit socios, hospite capta, Deos.
Illam de patria Theseus, nisi nomine fallor,
Nescio quis Theseus, abstulit ante sua.
A iuvene et cupido credatur reddita virgo.

125

Vnde hoc compererim tam bene, quaeris? amo! 130
Vim licet appelles, et culpam nomine veles;
Quae toties rapta est, praebuit ipsa rapi.

At manet Oenone fallenti casta marito:
Et poteras falli legibus ipse tuis.

Me Satyri celeres, silvis ego tecta latebam,

Quaesierunt rapido, turba proterva, pede: Cornigerumque caput pinu praecinctus acuta

Faunus in immensis qua tumet Ida iugis. Me fide conspicuus Troiae munitor amavit. Admisitque meas ad sua dona manus.

135

140

Quaecunque herba potens ad opem, radixque medendi Vtilis in toto nascitur orbe, mea est.

Me miseram, quod amor non est medicabilis herbis!
Deficior prudens artis ab arte mea.

Ipse repertor opis vaccas pavisse Pheraeas
Fertur, et a nostro saucius igne fuit.

Quod neque graminibus tellus fecunda creandis,

Nec Deus, auxilium tu mihi ferre potes.

145

2.

Et potes, et merui; dignae miserere puellae ;

Non ego cum Danais arma cruenta fero:
Sed tua sum, tecumque fui puerilibus annis:
Et tua, quod superest temporis, esse precor.

LAODAMIA PROTESILAO.

150

EP. XIII.

MITTIT, et optat amans, quo mittitur, ire, salutem

Aemonis Aemonio Laodamia viro.

Aulide te fama est vento retinente morari.

Ah! me cum fugeres, hic ubi ventus erat?

Tum freta debuerant vestris obsistere remis,
Illud erat saevis utile tempus aquis.

5

Oscula plura viro, mandataque plura, dedissem.
Et sunt, quae volui dicere, plura, tibi.

Raptus es hinc praeceps: et, qui tua vela vocaret,

Quem cuperent nautae, non ego, ventus erat.
Ventus erat nautis aptus, non aptus amanti.
Solvor ab amplexu, Protesilaë, tuo;
Linguaque mandantis verba imperfecta reliquit,
Vix illud potuit dicere triste Vale.
Incubuit Boreas, arreptaque vela tetendit ;
Iamque meus longe Protesilaus erat.
Dum potui spectare virum, spectare iuvabat;
Sumque tuos oculos usque secuta meis.
Vt te non poteram, poteram tua vela videre:
Vela diu vultus detinuere meos.

At postquam nec te, nec vela fugacia vidi;
Et quod spectarem, nil, nisi pontus, erat;
Lux quoque tecum abiit; tenebris exsanguis obortis
Succiduo dicor procubuisse genu.

Vix socer Iphiclus, vix me grandaevus Acastus,

Vix mater gelida maesta refecit aqua.

10

15

20

25

Officium fecere pium, sed inutile nobis.
Indignor miserae non licuisse mori.

Vt rediit animus, pariter rediere dolores;
Pectora legitimus casta momordit amor.
Nec mihi pectendos cura est praebere capillos:
Nec libet aurata corpora veste tegi.

30

Vt quas pampinea tetigisse Bicorniger hasta
Creditur; huc illuc, quo furor egit, eo.

Conveniunt matres Phylaceides, et mihi clamant,

35

Indue regales, Laodamia, sinus.

Scilicet ipsa geram saturatas murice vestes :
Bella sub Iliacis moenibus ille geret?
Ipsa comas pectar: galea caput ille premetur?
Ipsa novas vestes: dura vir arma feret?
Qua possum, squalore tuos imitata labores

Dicar et haec belli tempora tristis agam.

40

Dyspari Priamide, damno formose tuorum,

Tam sis hostis iners, quam malus hospes eras.

Aut te Taenariae faciem culpasse maritae,
Aut illi vellem displicuisse tuam.

45

Tu, qui pro rapta nimium, Menelaë, laboras,
Hei mihi! quam multis flebilis ultor eris!

Di, precor, a nobis omen removete sinistrum :
Et sua det reduci vir meus arma Iovi.
Sed timeo: quotiesque subit miserabile bellum,
More nivis lacrimae sole madentis eunt.
Ilion et Tenedos, Simoïsque et Xanthus et Ide,
Nomina sunt ipso paene timenda sono.
Nec rapere ausurus, nisi se defendere posset,
Hospes erat: vires noverat ille suas.
Venerat, ut fama est, multo spectabilis auro,

50

55

Quique suo Phrygias corpore ferret opes;

Classe virisque potens, per quae fera bella geruntur :

Et sequitur regni pars quota quemque sui.
His ego te victam, consors Ledaea gemellis,
Suspicor: haec Danais posse nocere puto.
Hectora nescio quem timeo. Paris Hectora dixit
Ferrea sanguinea bella movere manu.

60

Hectora, quisquis is est, si sum tibi cara, caveto.

65

Signatum memori pectore nomen habe.

Hunc ubi vitaris, alios vitare memento:
Et multos illic Hectoras esse puta.
Et facito ut dicas, quoties pugnare parabis,
Parcere me iussit Laodamia sibi.

Si cadere Argolico fas est sub milite Troiam;
Te quoque non ullum vulnus habente, cadat.
Pugnet, et adversos tendat Menelaus in hostes:
Vt rapiat Paridi, quam Paris ante sibi.
Irruat; et causa quem vincit, vincat et armis.

Hostibus e mediis nupta petenda viro est.

70

75

Causa tua est dispar: tu tantum vivere pugna,
Inque pios dominae posse redire sinus.

Parcite, Dardanidae, de tot, precor, hostibus uni:
Ne meus ex illo corpore sanguis eat.

80

Non est, quem deceat nudo concurrere ferro,

Saevaque in oppositos pectora ferre viros. Fortius ille potest multo, quam pugnat, amare.

[blocks in formation]

Vt vidi, ingemui; tacitoque in pectore dixi:

Signa reversuri sint, precor, ista viri.

90

« PreviousContinue »