Page images
PDF
EPUB

Cambridge:

PRINTED BY C. J. CLAY, M.A. AND SONS,

AT THE UNIVERSITY PRESS.

944.

ROTULUS DE TERMINO PASCHE ANNO REGIS
HENRICI OCTAUO.

Rannulphus Comes Cestrie et Lincolnie summonitus fuit ad respondendum Elene que fuit uxor Roberti' de Stepinges quo waranto se tenet in tercia parte 1. acr. terre in Stepinges 'et uersus plures alios eodem modo quas tercias partes predicta Elena clamauit in dotem ex dono predicti Walteri quondam uiri sui uersus Gilibertum de Beningworthe, et qui uenit in curiam Dom. Regis et obiecit eidem Elene quod nullam dotem inde habere debuit eo quod nunquam fuit predicto Waltero desponsata, et ita quod loquela illa transmissa fuit ad curiam cristianitatis ubi ipsa sponsalia sua probauit sicut constat et patet per litteras Episcopi Couentrensis patentes etc.

Et Comes uenit et dicit quod habet terram illam ex dono
predicti Giliberti per cartam suam et inde uocat ad warantum
Willelmum filium et heredem predicti Giliberti, qui presens
est et cognoscit cartam illam et donum patris sui, set dicit
quod pater suus uendidit terram suam totam ita quod parum
ei remansit de hereditate patris sui, et si curia considerauerit
quod super hoc debeat warentizare terram illam libenter
warentizabit.

Et quia Gilibertus fuit in seisina de predictis terciis
partibus die quo ipsa eum inplacitauit et quod obiecit ei
quod non fuit desponsata et ipsa nominatim petit illas tercias
partes in dotem Consideratum est quod ipsa recuperauit
seisinam suam de predictis terciis partibus ut de dote sua et
quod Willelmus faciat escambium eidem Comiti ad ualenciam
1 Called Walter below.
2-2 Words misplaced.

M. III.

1

[138.]

Linc.

81430

945.

Suff.

946.

Hereford.

tocius terre quam ipsa recuperauit uersus eundem Comitem, si habeat unde uel quatenus habuerit, et Comes teneat escambium illud tota uita predicte Elene et post decessum ipsius Elene si Comes uoluerit reuertatur illa tercia pars. predicto Comiti et heredibus suis et Willelmus tunc rehabeat escambium suum de predicto Comite secundum quod ibi fuerit magis uel minus1.

Henricus filius Thurstani capellanus petit uersus Radulfum filium Ricardi sex acr. terre cum pert. in Medefeldia ut ius

suum.

Et Radulfus uenit et uocauit inde ad warantum Abbatem S. Eadmundi qui per summonicionem uenit et petit quod ostendat ei quare warantizare debeat. Et Radulfus dicit quod nullam cartam habet, quia Nicholaus de Mendham dedit ei terram illam et postea attornauit eidem Ade2 seruicium suum et illud ei dedit.

Et Abbas non uult ei warentizare nisi curia considerauerit. Et ideo consideratum est quod Henricus recuperauit seisinam suam pro defectu warent' eo quod Radulfus nichil ostendit quod Abbas warentizare debeat et Abbas sine die et Radulfus in misericordia.

Idem Henricus petit uersus Nicholaum de S. Andrea quem Johannes filius Ricardi uocauit ad warantum et qui ei debet warentizare viij. acr. terre cum pert. in eadem uilla ut ius suum. Et Nicholaus uenit et uocauit inde ad warantum Priorem S. Trinitatis de Gapewico ita quod habuit auxilium curie de ipso summonendo etc. quod esset tali die etc. et tunc se essoniauit Johannes attornatus predicti Nicholai et dictum fuit essoniatori quod expectaret uersus Priorem et non expectauit nec Prior uenit et Henricus petit inde iudicium suum. Et quia stetit in Nicholao quod non habuit warantum consideratum est eodem modo quod Henricus recuperauit seisinam suam per defaltam warent' sicut prius et Nicholaus in misericordia, faciat escambium Johanni ad ualenciam etc. Hugo Peuerel de Saundfordia petit uersus Ricardum

1 Br. f. 299 b.

rr. Abbati.

4 Referring to the case in which the Abbot of Bury is concerned.

ich.

Pauncefot quod reddat ei xj. lib. quas ei debet et iniuste detinet unde idem Hugo ostendit quod tradidit ei manerium suum de Hesel' ad firmam ad terminum sex annorum reddendo per annum xij. lib. et de ultimo anno ei aretro sunt xj. lib. et inde producit sectam sufficientem.

Et Ricardus per attornatum suum uenit et defendit contra eum et contra sectam suam quod nichil ei debet set reuera ipse recepit terram illam ad firmam sicut predictum est, set idem Hugo in fine vti, anni uenit illuc cum uxore sua et eiecit eum de terra illa per j. annum ante terminum suum completum et abstulit ei firmam et bladum, et interim uenit Episcopus de Herefordia per peticionem eiusdem Hugonis et eiecit eum secundo de terra illa per quod deterioratus est et dampnum habet ad ualenciam xij. lib. et inde ponit se super patriam, set bene cognoscit quod si habuisset terminum illum completum, tunc deberet ei xj. lib. de areragiis.

Et Hugo defendit quod nunquam eiecit eum immo idem Ricardus plene habuit terminum suum, quia ad festum Annunc. B. Marie proximo transacto primo posuit se in terram suam, post terminum suum contentum in cyrographo nec aliquid cepit intra terminum nec bladum nec firmam nec aliquid in mundo et hoc offert defendere sicut curia considerauerit et petit sibi allocari quod cognoscit debitum et conuencionem etc. Postea dedicit attornatus Ricardi quod Judicium. non asportauit bladum et nichil certum dicit quantum firme Hugo cepit nec testes sui aliquid inde sciunt. Et ideo consideratum est quod Hugo recuperauit debitum suum xj. lib., et Ricardus in misericordia etc.

1

Thomas de Scoctegni petit uersus Jollanum de Neuilla quem Simon de Chancy uocauit ad warantum et Alic' ux' eius et qui eis war'' xiiij. bouat. terre cum pert. in Waleby ut ius suum, unde Rogerus filius Fulconis | fuit seisitus ut de feodo et iure tempore Regis Ricardi capiendo inde expleta ad ualenciam etc. et de ipso Rogero descendit cuidam Willelmo filio suo et de ipso Willelmo huic Thome ut filio et heredi suo et ubi non habet ingressum nisi per Jollanum patrem suum cui Agnes quondam uxor predicti Rogeri filii 1 Alice seems wife of Simon. They as tenants have vouched Jollan.

Linc.

[138 b.]

948.

Hunt.

Fulconis que non nisi dotem inde habuit et que terram illam dimisit ei et inde producit sectam.

Et Johannes' uenit et defendit ius suum et ingressum sicut predictum est et bene defendit quod pater suus nullum ingressum habuit per predictam Agnetem, immo habet ingressum per Willelmum filium Rogeri patrem predicti Thome qui terram illam dedit predicto Jollano patri predicti Jollani per cartam suam quam profert et que testatur quod idem Willelmus filius Rogeri filii Fulconis dedit predicto Jollano de Neuilla pro homagio suo et pro tribus marcis totam terram de Waleseia cum omnibus pert. sine aliquo retenemento tenendam etc. faciendo seruicium quod spectat ad feodum dimidii militis etc. Profert eciam cartam Rogeri de Monte Begonis que donum illud testatur et confirmat, unde dicit quod pater suus cepit homagium Jollani patris sui et postea eum attornauit Rogero capitali domino suo qui postea ad peticionem eius cepit homagium suum.

Et Thomas uenit et cognoscit cartam patris sui, set dicit quod non debet ei nocere quia idem Willelmus nunquam fuit in seisina de predicta terra et preterea ipse fuit lunaticus et impotens sui et inde petit iudicium, et bene cognoscit cartam patris sui.

Et Jollanus dicit quod reuera Agnes mater eiusdem Willelmi tenuit terram illam in dotem ita quod Willelmus fuit warantus suus de dote sua et per cartam illam et uoluntatem ipsius Agnetis habuit pater suus suam seisi

nam.

Et quia Thomas cognoscit cartam patris sui et donum suum et quod Willelmus pater suus ut warantus et heres predicte Agnetis dedit eidem Jollane3 terram illam et quod Agnes dimisit se etc. consideratum est quod donum teneatur et ideo Jollanus inde quietus et Thomas in misericordia.

Abbas de Sautereye summonitus fuit ad cognoscendum de quo tenet quoddam molendinum in Nywetona et per quod seruicium etc. unde concordia prolocuta est inter Abbatissam

[blocks in formation]
« PreviousContinue »