Page images
PDF
EPUB

ENCHIRIDION FONTIUM HISTORIAE

ECCLESIASTICAE ANTIQUAE

ENCHIRIDION

FONTIUM HISTORIAE

ECCLESIASTICAE
ANTIQUAE

QUOD IN USUM SCHOLARUM COLLEGIT

CONRADUS KIRCH S.J.

EDITIO QUARTA, AUCTA ET EMENDATA

FRIBURGI BRISGOVIAE MCMXXIII

HERDER & CO.

TYPOGRAPHI EDITORES PONTIFICII

Ber

[blocks in formation]

AD PRIMAM EDITIONEM.

Lectori Salutem!

Tria potissimum, lector benevole, hac collectione spectabam.

1. Ac primum quidem usque ad hunc diem, si quis fontes ipsos historiae ecclesiasticae antiquae inspicere volebat, bibliotheca opus erat. Fieri igitur vix poterat, ut vel pauci historiae studiosi simul et communiter in aliquos textus scientifico modo inquirerent, nedum ut multi praelectionum auditores locos, ad quos narratio remittebat, in promptu haberent. Libellus desiderabatur, quo textus illi ex diversis saepeque aditu difficilioribus codicibus critice extracti in uno conspectu componerentur. Hoc igitur desiderium pro aliqua saltem parte Enchiridio nostro impleturus eram. Quare in eo praebentur, secundum temporis ordinem digesta, quae de primis Ecclesiae fundatoribus, de eius propagatione, de persecutionibus, de hierarchia, de doctrina christiana, de haeresibus et schismatis, de sacramentis et de liturgia, de moribus et institutis christianis, de Ecclesiae cum potestate civili commercio scriptores cum profani eorum temporum tum ecclesiastici memoria digna tradiderunt. Quibus accedunt Conciliorum canones et epistulae circulares, Summorum Pontificum decreta, imperatorum leges et rescripta ad doctrinam, constitutionem, gubernationem, disciplinam ecclesiasticam spectantia. Dantur denique specimina actorum martyrum, epitaphiorum, libellorum papyro inscriptorum.

2. In quibus eligendis secundo loco id quoque in animo erat, ut lectoribus facultas fieret, de nonnullis quaestionibus controversis causisque multum celebratis propria intellegentia ex ipsorum fontium cognitione hausta critice iudicandi. Quare cum de aliis rebus selectos tantum textus proponere liceret, haec, quoad fieri potuit, integra materia allata est. Sunt autem praecipue quaestiones

« PreviousContinue »