Page images
PDF
EPUB

Typis academicis excudebat C. J. Clay, A.M.

LECTORI S.

IDEO quidem me ab aliis actum praepostere agendi accusatum iri, qui post aliorum felices in hoc genere curas novos Musarum fetus in lucem protulerim; ab aliis inutile omnino opus condendi, quibus tantum est fastidium vetustatis, tanta novitatis velut prurigo ut quidvis facere malint, quam usitatis antiquorum itineribus insistere. Atque hi quidem, qui hoc morbo atque adeo hac insania laborant, sua sibi commenta habeant, me hominem e veteri disciplina veterum institutis uti patiantur. Est autem et aliud genus hominum qui soli sibi sapere videntur, cum ab huiusmodi exercitationibus dehortantur iuvenes tamquam ab operae oleique vano dispendio, qui tamen antiquitatis studiis iustum tribuunt honorem. Quibus illud libentissime largior, immo ultro profiteor, neque severioribus studiis anteponendam esse hanc elegantissimam omnium disciplinam sed in condimentum aliquod reservandam, neque omnibus studiosis commendandam: neque enim cuiusvis est in hac exercitatione multum proficere: opus est ingeni quadam

bonitate et vivido fervore animi, auriumque iudicio haud volgari: siqui autem sunt indole paulo erectiore, quam fructuosa sit iis haec Latine Graeceque vernacula carmina transferendi consuetudo longo usu edocti sumus. Neque intellegentia tantum ex hac et iudicium acquiritur, sed ad interiorem quoque veterum poetarum notitiam, 'unde, quidquid in hodiernis nitet linguis, colorem et speciem atque ipsum quasi sucum duxit',' viam optime munit.

Verumtamen, utut haec se habeant, in hoc saeculo earum scilicet artium quae huius vitae commodis inserviunt unice studioso refrixisse hanc et utilem et dulcem disciplinam non est quod miremur, quamquam in superioribus novimus dictatores et consules non solum in re literaria sed etiam in re publica quantum ei tribuerint honoris. Quotusquisque enim hodie est qui pariter atque illi summi viri adulescentiae lucubrationes intermissas revocet et in dulci veterum Camenarum commercio aut exercitationem ingeni aut oblectationem animi quaerat?

Spero igitur non minus utilem fore hanc operam meam adulescentibus, quam Graecae Latinaeque poeseos amantibus acceptam: imo affirmare ausim bonae nonnihil frugis hinc redundaturum, si modo incitamenti

1 Verba sunt THEODORI KOCK, viri in his literis versatissimi, ex Praefatione ad Goethii Iphigeniam Graece versam, Berolini, 1861, p. xiii. Operae pretium est audire celeberrimum poetam SAVAGIUM LANDOR: 'Nemo' ait 'felici exitu poesin colet quamcumque nisi prius Romanam quae Graeciae est coluerit.' Quaestio cur poetae Latini recentes minus legantur, p. 347.

aliquid utique paucis praebuero ingenique igniculos excitaro ad huiuscemodi lusus temptandos.

In opere toto contexendo paulo aliter versatus sum pro meo consilio quam alii qui similes anthologias volgarunt; quippe nova cum antiquis conectere visum est et cum hactenus ineditis sparsim edita, undique conquisitis cuiuscunque saeculi, quae modo aliquid leporis. habere viderentur, versionibus, etiamsi sicut CULEII Latina minus limatae essent et ad normam severam exactae: tum unam et alteram, interdum etiam tres et quattuor eiusdem eclogae interpretationes una repraesentavi, ut et inter exemplaria ipsa et eorum interpretationes et inter plures eiusdem carminis ab adulescentibus optimo cum fructu, adiuvante praeceptore, institueretur comparatio.

Quod sine anglico Textu e regione posito, has versiones in lucem emisi, vereor ut consilium meum tibi, Lector benevole, probaturus sim. Quippe nolebam volumen meum nimis excrescere, itaque carmina in ordinem recepta secundum Anthologiam carminum anglicorum nuper a me tertio editam, cui titulus Foliorum Silvula, qui liber adulescentium manibus teritur, ita disposui, ut primum Fasciculum constituant versiones eclogarum e prima eius libri parte excerptarum, alterum quae e secunda parte promuntur, deinceps in tertium collocentur quas tertia pars habet: ceterae omnes, adscriptis varii argumenti archetypis carminibus, ultimum sive quartum fasciculum occupent.

b

Duo igitur ex quattuor quos colligavi fasciculos trado tibi in manus; reliquos cum altero volumine propediem in lucem emissurus. Carmina autem habent purissimae nonnulla Latinitatis et luculenti, ut mihi videtur, ingeni: siqua autem Romanis auribus minust apta videantur aut plus aequo nasutorum expectationi parum respondeant, boni consulas velim.

Superest ut operis mei adiutoribus bene meritis generatim debitas gratias persolvam, nominatimque viro elegantis doctrinae IACOBO G. LONSDALE, qui mecum pro singulari humanitate plurima subsidia communicavit ; nec minus adulescentibus utriusque linguae peritissimis ARTURO HOLMES et RICARDO C. JEBB: nec silere possum quid debeam amicitiae acerrimi horum studiorum cultoris HUGONIS A. I. MUNRO, cuius subacto iudicio. et exquisita doctrina uti mihi contigit in aliquot (utinam vero pariter in omnibus contigisset) plagis corrigendis.

Dabam Gippesvici a. d. 11 Kal. April. 4. S. MDCCCLXV

« PreviousContinue »