Page images
PDF
EPUB

P. CORNELII TACITI GERMANIA

SIVE

DE SITU, MORIBUS ET POPULIS

GERMANIAE LIBER.

a

I. - V. Boundaries of Germany. Its inhabitants ;

why probably indigenous. Origin of the name Germania." National songs. Legend of Ulysses. The Germans an unmixed people. Their physical characteristics. The country; its soil and products. Metals, coins.

I. Germania omnis a Gallis Raetisque et Pannoniis Rheno et Danubio fluminibus, a Sarmatis Dacisque mutuo metu aut montibus separatur. Cetera Oceanus ambit, latos sinus et insularum immensa spatia complectens, nuper cognitis quibusdam gentibus ac regibus, quos bellum aperuit. Rhenus, Raeticarum Alpium inaccesso ac praecipiti vertice ortus, modico Alexu in occidentem versus septentrionali Oceano miscetur. Danubius, molli et clementer edito montis Abnobae iugo effusus, plures populos adit, donec in Ponticum mare sex meatibus erumpat; septimum os paludibus hauritur.

II. Ipsos Germanos indigenas crediderim, minimeque aliarum gentium adventu et hospitiis mistos, quia nec terra olim sed classibus advehebantur, qui mutare sedes quaerebant, et immensus ultra utque sic dixerim adversus ()ceanus raris ab orbe nostro navibus aditur. Quis porro, praeter periculum horridi et ignoti maris, Asia aut Africa aut Italia relicta Germaniam peteret, informem terris, asperam coelo, tristem cultu aspectuque, nisi si patria sit?

Celebrant carminibus antiquis, quod unum apud illos memoriae et annalium genus est, Tuistonem deum terra editum, et filium Mannum, originem gentis conditoresque. Manno tris filios assignant, e quorum nominibus proximi Oceano Ingaevones, medii Herminones, ceteri Istaevones vocentur. Quidam, ut in licentia vetustatis, pluris deo ortos plurisque gentis appellationes, Marsos, Gambrivios, Suevos, Vandalos affirmant; eaque vera et antiqua nomina. Ceterum Germaniae vocabulum recens et nuper additum, quoniam, qui primi Rhenum transgressi Gallos expulerint, ac nunc Tungri, tunc Germani vocati sint. Ita nationis nomen non gentis evaluisse paulatim, ut omnes primum a victore ob metum, mox a se ipsis invento nomine Germani vocarentur.

III. Fuisse apud eos et Herculem memorant, primumque omnium virorum fortium ituri in proelia canunt. Sunt illis haec quoque carmina, quorum relatu, quem barditum vocant, accendunt animos, futuraeque pugnae fortunam ipso cantu augurantur. Terrent enim trepidantve, prout sonuit acies, nec tam voces illae quam virtutis concentus videntur. Affectatur praecipue asperitas soni et fractum murmur obiectis ad os scutis, quo plenior et gravior vox repercussu intumescat.

Ceterum et Ulixem quidam opinantur longo illo et

زد

fabuloso errore in hunc Oceanum delatum adisse Germaniae terras, Asciburgiumque, quod in ripa Rheni situm hodieque incolitur, ab illo constitutum nominatumque; aram quin etiam Ulixi consecratam adiecto Laertae patris nomine eodem loco olim repertam, monumentaque et tumulos quosdam Graecis litteris inscriptos in confinio Germaniae Raetiaeque adhuc exstare. Quae neque confirmare argumentis neque refellere in animo est ; ex ingenio suo quisque demat vel addat fidem,

IV. Ipse eorum opinionibus accedo, qui Germaniae populos nullis aliis aliarum nationum connubiis infectos propriam et sinceram et tantuni sui similem gentem exstitisse arbitrantur.

Unde habitus quoque corporum, quamquam in tanto hominum numero, idem omnibus ; truces et caerulei oculi, rutilae comae, magna corpora et tantum ad impetum valida; laboris atque operum non eadem patientia ; minimeque sitim aestumque tolerare, frigora atque inediam coelo solove assuerunt.

V. Terra, etsi aliquanto specie differt, in universum tamen aut silvis horrida aut paludibus foeda, humidior qua Gallias, ventosior qua Noricum ac Parnoniam aspicit, satis ferax, frugiferarum arborum impatiens, pecorum fecunda; sed plerumque improcera. Ne armentis quidem suus honor aut gloria frontis; numero gaudent, eaeque solae et gratissimae opes sunt. Argentum et aurum propitiine an irati dii negaverint, dubito. Nec tamen affirmaverim nullam Germaniae venam argentum aurumve gignere ; quis enim scrutatus est ? Possessione et usu haud perinde afficiuntur, Est videre apud illos argentea vasa, legatis et principibus eorum muneri data, non in alia, vilitate quam

quae humo finguntur; quamquam proximi ob usum commerciorum aurum et argentum in pretio habent, formasque quasdam nostrae pecuniae agnoscunt atque eligunt. Interiores simplicius et antiquius permutatione mercium utuntur. Pecuniam probant veterem et din notam, serratos bigatosque. Argentum quoque magis quam aurum sequuntur, nulla affectione ani. mi, sed quia numerus argenteorum facilior usui est promiscua ac vilia mercantibus. VI.—XV. Manners and customs of the Germans. Their

arms, Cavalry. Order of battle. Infamy of cowardice. Powers of the king, of the general, and the priest. Courage and sacred character of the women. Their gods and mode of worship. Divination from birds, horses, and single combat. Deliberations of the chiefs and of the people. Modes of punishment. The chiefs' retinue. Preference of war to agriculture. Love of the chase. Presents made to the chiefs.

VI. Ne ferrum quidem superest, sicut ex genere telorum colligitur. Rari gladiis aut maioribus lanceis utuntur. Hastas vel ipsorum vocabulo frameas gerunt angusto et brevi ferro sed ita acri et ad usum habili, ut eodem telo, prout ratio poscit, vel cominus vel eminus pugnent. Et eques quidem scuto frameaque contentus est; pedites et missilia spargunt, pluraque singuli atque in immensum vibrant nudi aut sagulo leves. Nulla cultus iactatio ; scuta tantum lectissimis coloribus distinguunt. Paucis loricae, vix uni alterive cassis aùt galea. Equi non forma, non velocitate conspicui ; sed nec variare gyros in morem nostrum docentur; in rectum, aut uno flexu dextros agunt, ita coniuncto orbe, ut nemo posterior sit.

In

universum aestimanti plus penes peditem roboris, eoque misti proeliantur, apta et congruente ad equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni iuventute delectos ante aciem locant.

X

Definitur et numerus; centeni ex singulis pagis sunt, idque ipsum inter suos vocantur, et quod primo numerus fuit, iam nomen et honor est. Acies per cuneos componitur. Cedere loco, dummodo rursus instes, consilii quam formidinis arbitrantur. Corpora suorum etiam in dubiis proeliis referunt. Scutum reliquisse praecipuum flagitium, nec aut sacris adesse aut concilium inire ignominioso fas, multique superstites bellorum infamiam laqueo finierunt.

VII. Reges ex nobilitate, duces ex virtute sumunt. Nec regibus infinita aut libera potestas, et duces exemplo potius quam imperio, si prompti, si conspicui, si ante aciem agant, admiratione praesunt. Ceterum neque animadvertere neque vincire, ne verberare quidem nisi sacerdotibus permissum, non quasi in poenam nec ducis iussu, sed velut deo imperante, quem adesse bellantibus credunt; effigiesque et signa quaedam detracta lucis in proelium ferunt. Quodque praecipuum fortitudinis incitamentum est, non casus, neque fortuita conglobatio turmam aut cuneum facit, sed familiae et propinquitates ; et in proximo pignora, unde feminarum ululatus audiri, unde vagitus infantium. Hi cuique sanctissimi testes, hi maximi laudatores. Ad matres, ad coniuges vulnera ferunt; nec illae numerare aut exigere plagas pavent, cibosque et hortamina pugnantibus gestant.

VIII. Memoriae proditur quasdam acies inclinatas iam et labantes a feminis restitutas constantia precum et obiectu pectorum et monstrata cominus

« PreviousContinue »