Page images
PDF
EPUB

SANCTAE SEDIS

IN COMPENDIUM OPPORTUNE REDACTA ET ILLUSTRATA

STUDIO ET CURA

VICTORII PIAZZESI

IURIS UTRIUSQUE DOCTORIS

SEU

Acta iuridica et solemniora ex Supremo Romano Pontifice immediate dimanantia: acta
inter ea quae publici fieri possunt iuris, sive sint Decreta, sive Instructiones, sive Responsa,
et alia huiusmodi; praesertim vero Causarum expositiones et resolutiones ex variis
EE. Cardinalium Sacris Congregationibus, ad ecclesiastici iuris accuratam intelligentiam
et observantiam conferentes, in compendium diligenti studio redactae: alia denique iuridica,
quibus opportune illustrantur quae in expositis actis vel difficultatem parere possint, vel
ad vigentis iuris notitiam ulterius conducant: in utilitatem eorum, qui in Ecclesiae legibus
studiose dignoscendis, et in regimine christiani gregis, vel in colenda Domini vinea

sedulo adlaborant.

Volumen XXXIII.

ROMAE

EX TYPOGRAPHIA POLYGLOTTA

S. CONGR. DE PROPAGANDA FIDE

1900-901..

[blocks in formation]

5

LITTERAE Sanctissimi D. N. Leonis XIII ad Emum. Cardinalem Vicarium ut excitet Religiosorum Communitates ad effundendas Deo preces pro luctuosis factis Sinarum et pax veraque redeat concordia.

Signor Cardinale,

I luttuosi avvenimenti, che si succedono in Cina, oltre all'empirci l'animo di dolore per lo spargimento di tanto sangue umano, Ci tengono oltremodo trepidi e in ansia sulle sorti dei Vicariati Apostolici colà esistenti, e sui pericoli dei Missionari e delle cristianità, che veggonsi esposte alle più dure prove ed al sacrifizio stesso della vita. Ad impetrare che la Clemenza divina riguardasse propizia quelle popolazioni agitate ed allontanasse i disastri da tutti temuti, già sapevamo che il Collegio Urbano di Propaganda ed altri religiosi Istituti di Roma, al primo giungere delle infauste notizie, avevano cominciato comuni preghiere. Ora però, al crescere delle difficoltà e delle angustie, reputiamo opportuno e doveroso, che al fervor di siffatte preghiere si partecipi ancora più largamente in questa Nostra Città. È pertanto Nostro vivo desiderio, che ella, Signor Cardinale, rivolgendosi a tutte le Comunità religiose, rammenti loro la necessità d'innalzare umili suppliche all' Altissimo, perchè, ispirando pensieri di concordia e di pacé, dia termine alle rovine ed alle stragi. Ed affinchè tali preci, che, in unione alle Nostre, i fedeli sollevano per i fratelli lontani, riescano più efficaci, Noi impartiamo di tutto cuore tanto a lei che alle dette. Comunità, l'Apostolica Benedizione.

Dal Vaticano 16 luglio 1900.

LEO PP. XIII.

LITTERAE in forma Brevis SSmi. D. N. Leonis XIII ad Emum. Archiepiscopum Mediolanensem quoad interessentiam comitiis ad oratores populi eligendos (1).

LEO PP. XIII.

Dilecte fili noster, salutem et apostolicam benedictionem.

Quas Tu caeterique provinciae Antistites ad nos communiter dedistis litteras post Rhaudiensem conventum, magna animi voluptate perlegimus. Fuerunt nimirum illae praeclarum

(1) Recole Volumen XIX, 94.

argumentum tum observantiae, qua desideriis Nostris obsecundatis, tum studii, quo utilitates vestrarum ecclesiarum provehitis assidue. Quod quidem studium eo imprimis adhiberi exoptamus, ut maximi obedientiae officium a fidelibus fiat erga Sedem hanc Apostolicam. Doluimus enim fuisse quosdam, ac porro esse, qui catholicis suadere sint ausi, ut decretum posthabeant, quo Nos iamdiu ediximus non expedire interesse comitiis ad oratores populi eligendos. Hi sane Nostrae et Sedis Apostolicae conditio quae modo sit, vel omnino ignorant, vel, contra officium, praetereundum existimant. Instent igitur et perficient Episcopi, ut mandatis hisce Nostris pareatur sancte; quae enim suaserunt rationes et maximi momenti sunt et integrae adhuc vigent, neque adiunctis ullis extenuantur.

Nihil plane dubitandum quin Deus industrias vestras sit amplissime fortunaturus. Ut tam coelestia munera vobis gregibusque vestris uberius conciliemus, Nos gratias de officio vestro agentes, tibi ceterisque Episcopis ac fidelibus cuique creditis apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum die VIII Iunii MCM Pontificatus Nostri anno vigesimo tertio.

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

SENEN.

DISTRIBUTIONUM CHORALIUM

Die 7 Aprilis 1900.

Sess. 24. cap. 15. De ref.

COMPENDIUM FACTI. In Capitulo metropolitano Senensi antequam nefastae hodiernae leges everterent quod fidelium pietas et ipsorum Rom. Pontificum magnificentia constituerat, recensebantur sex et viginti canonici, praeter plures alios clericos inferioris ordinis, ecclesiae servitio addictos. Ex istis canonicis duodecim suberant iuri patronatus, sin

guli vero canonici suam obtinebant praebendam, distinctam omnino a quodam patrimonio omnibus communi, unde desumuntur quotidianae distributiones chorales.

Vi legum, quas modo lamentabamur, loca canonicalia ad duodecim redacta sunt; bona vero Capitulo communia, titulo distributionum choralium, proindeque Fisco non adiudicata, tot et tantis gravata sunt vectigalibus ut Pierallini antistes in litteris supra citatis asseruerit, patrimonium Capituli non minus ac numerum canonicorum ad dimidiam partem redactum esse.

Cum res ita se haberent, Archiepiscopus et Capitulum sententias et consilia secum conferebant de ordinanda substantia capitulari pro nova rerum conditione, atque perpendebatur maius discrimen Capitulo in futurum imminere, ex duplici capite, primo quia patroni laici, viri spectatissimi, in Ecclesiam devoti redimentes e faucibus Fisci, prouti ipsae civiles leges patiuntur, praebendas canonicales postea usi forent iure praesentandi clericos, inter canonicos cooptandos, adeo ut numerus canonicorum aliquo post tempore pene veterem censum exaequaretur; at exinde seu ex hoc capite canonici pertimescebant supremam Capituli ruinam quippe singulorum praebendae iam reditibus extenuatae, ast numero non minores, ac antea participarent patrimonio distributionum communi non minus extenuato, quocirca singuli canonici qui nunquam locupleti reditu fruiti sunt redigerentur ad extremam paupertatem.

Quamobrem Capitulum ab Archiepiscopo expostulavit, ut obtenta venia a S. Sede canonici qui ad distributiones chorales, desumendas ex communi substantia, ius haberent ad certum et minorem numerum reducerentur; praebendae vero pauperiores cum consensu patronorum ab ipso Archiepiscopo vi facultatis ipsi concessae a Trid. Sess. 24, cap. 15, De ref., supprimerentur.

Hanc sententiam Capituli et appositam petitionem exponebat Archiepiscopus in litteris diei 10 Iulii 1880 datas ad S. C. Concilii referens universi Capituli et singularum

« PreviousContinue »