Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

275129

J.

LEXICON

CAESARIANUM

CONFECIT

H. MEUSEL

VOLUMEN II

BEROLINI

W. WEBER

MDCCCXCIII

PRAEFATIO.

Iis, quae in prioris uoluminis praefatione dixi, pauca uidentur addenda. Iure a quibusdam uiris doctis, qui de primo huius lexici uolumine iudicium fecerunt, reprehensum est, quod non seuere secundum litterarum ordinem uoces digesserim. In duobus sane uocabulorum generibus paulum ab illo ordine discessi: nam et aduerbia semper adiectiuis, a quibus ducta sunt, subiunxi, et participia, etiam si adiectiuorum munere funguntur, constanter ea uerba, a quibus originem ducunt, subsequi uolui. Qua quidem ratione paucis quibusdam locis aliquid incommodi ortum est. Sed in altero uolumine huic malo ita mederi conatus sum, ut suo loco indicarem, qua in pagina eius modi uoces inuenirentur. Vt in hac re constantia, ita in alia re inconstantia uituperatione digna est. Nam cum primo certis quibusdam uocibus, maxime nominibus propriis, ut acies (p. 86), Aduatuca, Aduatuci, Alesia, antesignanus, addidissem, quibus in libris de his ipsis rebus, locis, populis accuratius esset disputatum, aliquamdiu, quod quam manca necessario esset haec librorum enumeratio intellegebam, hoc indicare omisi. Postea tamen, cum non pauci uiri docti hanc ipsam operae meae partem uehementer probarent, denuo ea, quae congesseram, adscribere constitui. Ea, quae in lexico ipso suo loco desiderantur quaeque sero inueni, in Addendis adiunxi. Sed cum multa ex iis, quae collegeram, duobus libris, qui eodem fere tempore atque lexicon meum in Francogallia in lucem prodierunt, contineri animaduerterem, omnia, quae ipse conquisieram, cum iis contuli, quae in duobus illis libris enumerata sunt, et quaecumque ibi reperiuntur ipse praetermisi. Illorum librorum alter inscriptus est: Bibliographie générale des Gaules. Répertoire systématique et alphabétique des ouvrages, mémoires et notices concernant l'histoire, la topographie, la religion, les antiquités et le langage de la Gaule jusqu'à la fin du Ve siècle, par Ch.-Émile Ruelle. Paris 1880-86; alter inscribitur: Bibliographie des travaux historiques et archéologiques publiés par les Sociétés savantes de la France, dressés ... par Robert de Lasteyrie et Eugène Lefèvre-Pontalis. Paris 1885 sqq. Eius quem secundo loco commemoraui libri uix dimidiam partem absolutam esse, cum singulari quadam cura atque diligentia confectus sit, ualde dolui. Horum librorum in Addendis demum rationem habere potui. In reliquis rebus eandem quam priore uolumine rationem institui, nisi quod inde a littera L interposita littera (o) significaui, in uerborum ordine discrepare libros manu scriptos, cum antea quamlibet librorum dissensionem indicassem littera (c). Praeterea in altero uolumine religiosius etiam quam in priore codicum scripturam respexi ac plurimos locos denuo examinaui, ne qui error subreperet in codicum discrepantia indicanda. Quae autem codicum lectiones adferuntur, eas semper fere ad unum illud uocabulum, quod antecedit, pertinere moneo, nisi si locus ipse satis declarat ad plura uerba eas esse referendas. Orationum Caesaris earum tantum me duxisse rationem, quas a Caesare scriptas esse constat, nemo prudens improbabit. Itaque consulto ea, quae a Suetonio (D. Iul. 66) Caesari tribuuntur, quamquam et a Merguetio et a Mengio recepta sunt, spreui, praesertim cum oratio ipsa clamet Caesaris illa uerba non esse.

Quem ad modum in primi uoluminis praefatione pollicitus sum, tabulam coniecturarum huic uolumini adieci. Vniuersam uero meliorum editionum uarietatem, quamquam collectam habeo, tamen, ne duplicaretur huius tabulae ambitus, addere nolui. Ac plurima ex iis, quae praetermisi, nullius momenti sunt; quae utilia sunt, ea omnia in tabulam illam recepi.

« PreviousContinue »